Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1923
Tárgymutató
- 29 — FŐEGYHÁZMEGYEI HIVATALOS KÖZLEMÉNYEK. 1923. 13. szám. SACRA CONGREGATIO DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM DE PROCESSIBUS IN CAUSIS DISPENSATIONIS SUPER MATRIMONIO RATO ET NON CONSUMMATO. I. DECRETUM. Catholica doctrina est „matrimonium non consurnmatum inter baptizatos vei inter partém baptizatam et partém non baptizafam, dissolvi tum ipso iure per sollemnem professionem religiosam, tum per dispensationem a Sede Apostoljca ex iusta causa concessam, utraque parte rogante vei alíerutra, etsi altéra sit invita" (C. I. C., can. 1119). Ut autem Apostolica Sedes dispensationem largiatur, duo sibi constare necesse est: matrimonium revera non fuisse consurnmatum et iustam exstare causam pro dispensatione concedenda. Quamvis uni tantum Romano Pontifici competat dispensationem concedere, tamen pro indaganda et comprobanda tum asserta matrimonii non consummatione, tum existentia legitimae causae dispensationis, sólet Sancta Sedes locorum Ordinariis committere processus instructionem, unde factorum veritas tuto eruatur. Inde duo consequuntur magni ponderis: primo quod huiusmodi causae, utpote quae non promoventur ab actione iudiciali contentiosa aut criminali, sed ex benigna concessione Sanctae Sedis annuentis oratoris precibus, non sunt vere iudiciales, sed magis gratiosae seu administrativae; quae tamen cum eo spectent ut Summus Pontifex legitime uti valeat Sua suprema potestate dispensandi super matrimonio rato et non consummato cum plena rerum cognitiope, in his veritas inquirenda est non minus religiose ac sedulo, quam in negotiis proprie iudicialibus. Quare quae iudex decernit aut ordinat, vera iussa faciunt quibus parere necesse est; ac inobedientes fiunt contumaces. Alterum dein consequitur, quod alte usque insidere debet in animo iudicum et testium ac praesertim partium dispensationem efflagitantium; videlicet, si res aliter se habeant ac ab oratoribus asseruntur, id est si matrimonium ratum reapse fuerit consurnmatum, et veritas in processu non detegatur, vei ex culpa aut oscitantia tribunalis, vei ex fraude aut desidia partium et testium, pontifícia dispensatio forte obtenta, utpote suo fundamento destituta, nullius est va/oris; et matrimonio, quod dispensatum ducitur, in suo valore permanente, si partes vinculo matrimoniali se solutas existiment, et aliud matrimonium in facie Ecclesiae ineant, hoc revera est invalidum, proindeque putati coniuges filiique forte progeniti, graviorum malorum vinculis pene inextricabilibus implicantur. Hoc proinde est solemniter praemonendum a iudice antequam iusiurandum praestetur, et animo reputandum ab omnibus qui in his causis partém habent, praecipue eo momento quo a partibus, a testibus, a perifis, respective, redduntur iuratae responsiones, attestationes, reiationes. Quo vero locorum Ordinarii in huiusmodi causarum instructione tutius et expeditius, ad tramitem iuris communis, procedant, sequentes regulae praestitutae sunt. Quas cum maturo examini E.mi ac Rev.mi Patres Cardinales S. Congregationi de disciplina Sacramentorum praepositi subiecissent, in plenariis comitiis diei 27 április c. a. easdem probarunt atque publici iuris fieri, si Ss. mo placuerit, rescripserunt. Ss.mus autem D. N. Pius Papa XI, in audientia die 7 maii 1925 habita ab infrascripto Cardinali Praefecto, sententiam E.morum Patrum adprobare et confirmare dignatus est, atque ut hae regulae ab omnibus ad quos spectat, rite et religiose serventur, easdem iussit edi in Commentario officiali Acta Apostolicae Sedis. Dátum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 7 maii, anno 1925. M. CARD. LEGA, praefectus. L. S. f A. Capotosti, Ep. Thermen., Secretarius.