Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1920
Index
— 11 V. Nr. 1982. Correctio in disciplina iei. et abst. Mr. 1894. Confirmationissacramenti administratio. T^oro competenti ad Codicis canones authentice interpretandos propositum est sequens dubium : Utrum tuta conscientia sustineri possit doctrina ab aliquibus auctoribus tradita, quod post publicationem Codicis permissum sit diebus solius ieiunii cames pluries in die manducare. Responsuin die 29. Oct. 1919. datum et in Actis Apostolicae Sedis nunc promulgatum sonat: Negative. Haec ad notitiam Venerabiiis Cleri hisce cum eo perferimus, quod disciplina ieiunii et abstinentiae in Circ. Litt. an. 1917. Nr. XXVÍ. pag. publicata, punct.- II. 136. not. 2., ad sensum huius authenticae decisionis est corrigenda. Ad tollendum porro omne dubium adnotatum hic esse volumus, quod inter illos, qui a lege abstinentiae omni die, excepta feria VI. mai. hebd., dispensantur (discipl. iei. et abst. punc. VI. 2. b) expresse numerandi sunt etiam pauperes, si cibos esuriales non habent. Coloczae, die 5. Julii 1920. /"^onfirmationis sacramentum per Illmum ^^ ac Rssmum Dominum Dr. Victorem Horváth eppum Martyropolytanum sequentibus in locis collatum est: Die 25. Maji in Harta; die 26. in Dunapataj et Kékes-puszta; die 27. Akasztó et Tetétlen; die 28. Pusztaszentimre; die 29. Csengőd; die 30. Kiskőrös et Kaskantyú; die 31. Soltvadkert et Zöldhalom. Mense Junii die 1. Prónayfalva et Bócsa; die 2. et 3. Keczel; die 4. Császártöltés; die 5. Hajós; die 6. Nemesnádudvar; die 7. Sükösd; die 8. Ersekcsanád; die 9. Dusno!c; die 10. Fajsz; die 11. Bogyiszló; die 12. Bátya; die 13. Géderlak et Ordas; die 14. Dunaszentbenedek et Úszód; die 15. Foktő; die 16. Miske; die 17. Homokmégy et Öregcsertő; die 18. Szakmár. Coloczae die 20. Julii 1920. 1 )er impositionem manuum Rssmi D. Victoris Horváth eppi auxiliarii ordinem subdiaconatus suscepit die 27. Junii Stephanus Dudás, ordinem diaconatus et presbyteratus vero die 4. et 11. Julii Dr. Josephus Koszterszitz. Coloczae die 30. 1920. T~~\rem Georgium Kanyurszky, professorem Universitatis Budapestinensis pensione provisum, presbyterum archidioecesis Colocensis anno aetatis suae 68, presbyteratus vero 44. susceptis inoribundorum sacramentis, die 23. Maii a. c. Visegradini pie in Domino obiisse dolenter significans animam ejus consuetis ad aram suffragiis commendo. Defunctus per quattuor annos professorem studii biblici in Lycaeo archiepiscopali Coloczae egit et anno 1882. ad regiam scientiarum Universitatem Budapestinensem vocatus ibi qua prolessor Ordinarius linguas orientales per 32 annos laudabiliter docuit, cujus „pedes in viam pacis" dirigat „Oriens ex alto." Coloczae, die 5 Junii 1920. A z úrnapi szentmise felséges sequentiája kapcsán 62, egyenként rövid elmélkedésben adja dr. Rogáts Ferenc a Iegméltóságosabb Oltáriszentség egész teológiáját. — A lelkek szükséges megújulásának az Oltáriszentség az egyetlen és legbiztosabb íorrása. Ezért nagyon kívánatos, hogy az r „Urnapi dal" sokak kezébe jusson és feltüzelje lelküket az Oltáriszentség buzgó imádására. Nr. 2409. Ordo collatus. Nr. 1736. Obitus Georgii Kanyurszky publicatur. 1908. sz. Dr. Rogács: Úrnapi dal című műve ajánltatik.