Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1919

Index

sitate coacti, sponte sua se obtulerunt ad arma suscipienda, aut ea susceperunt, pro dispensatione ad S. Sedem érit recurrendum, firmo tarnen praescripto can. 188, n. 6°. Quapropter Ordinarii, praevio exaniine in singulis casibus, decernant cum rever­tentibus e militia quos ab irregularitate ab­solvere possint, quos ad S. Sedem remittere debeant. ípsi autem sacerdotes qui e militia revertuntur et sciunt se irretitos esse irre­gularitate S. Sedi reservata, ne audeant sacris ministrare ante obtentam dispensa­tionem. CAPUT II. De danclis et assumendis informationibus. 3. Singuli locoruir. Ordinarii de cleri­eis et Seminariorum alumnis alterius iuris­dictionis, qui in sua dioecesi militare ser­vitium obeuntes per notabile tempus coni­morati sunt, vei adhuc commorentur, no­titias, quantum fieri potest plenas, propriis illorum Ordinariis quam cito praebere accuratissime satagant: idque gravissi­inum conscientiae officium esse reputent, quo neglecto, haud modica christianae rei oriri poterunt detrimenta. Notitias autem, quas Ordinarii de suis clericis et alumnis receperint, complere stu­deant per informationes ab aliis fontibus ac personis, ad rem quam diligentissime assumptis, ac demum per examen eti.am personale de quo infra. CAPUT III. De sacerdotibus saecularibus et regularibus. 4. Sacerdotes, sive saeculares tíive religiosi, redeuntes e militia, intra decem dies a reditu tenentur se sistere coram Ordinario suo eique exhibere litteras Or­dinarii castrensis vei saltem militaris cap­pellani sui, aliaque documenta quae testi­monium reddant de eorutn vita et moribus quae omnia proinde secum afferre curabunt. Ordinario autem eos percontanti de iis quae pertinent ad externam seu publicam vitae rationem quam in militia duxerunt, de ope­ribus ibi actis, de locis ubi commorati sint, respondere ex conscientia secundum veri­tatem iubentur. Qui intra tempus supei-ius praefixum Ordinariuni suuxi non adibunt, suspensi manent ipso facto a divinis: a qua cen­sura non relevabuntur, nisi quum quae supra mandata sunt impleverint. 5. Omnes sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, intra tempus ab Ordinario suo designandum (quod sine iusta et ne­cessaria causa nimium protrahere non lice­bit), secedere debebunt in aliquam piám áomum ab Ordinario designatam ad spiri­tualia exercitia peragenda, iuxta ipsius Ordinarii praeseriptiones. Qui huic praecepto non satisfecerint, manebunt pariter ipso facto suspensi a divinis, a qua censura non liberabuntur, nisi quum exercitiorum domum ingredientur. 6. Quum spiritualia exercitia, ut fructu­ose fiant, peragi debeant in aliqua pia domo a mundanis rumoribus remota, in silentio, sub ductu prudentis ac pii directoris et cum subsidio praedicatorum et confessariorum, qui cum doctrina et prudentia vitae sancti­tatem coniungant, necesse est ut Ordinarii roulto cum studio haec omnia comparent. Sed quuin vix possibile sit ut singulae dioeceses et religionum provinciáé domum pro spiritualibus exercitiis plene instructam habeant; Episcopi curent cum aliis eiusdem provinciáé aut regionis Presulibus convenire ad communem aliquam domum designan­dam et instruendain. Idem ut Ordinarii re­ligiosorum peragant, praecipitur. 7. Quum sacerdotum reversorum a militia non eadem sit conditio, neque par necessitas abluendi conscientiam et reno­vandi ecclesiasticum spiritum, Ordinariorum

Next

/
Thumbnails
Contents