Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1919
Index
35 — VII. Nr. 2725. Litterae Apostolicae S. Sanctitatis ad Eppos Hungáriáé. T \ileclo Filio Nosfro Joarmi S. R. É. 11*—^Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi Bcnedictus P. P. XV. Dilecte Fili Noster salutem et apostolicam benediciionem. Quoad Hungaria vestra, superioribus mensibus, magna rerum perturbatione concussa improvide est, cum ob miserias communes praecipuo quodam dolore excruciati sumus, tum tibi, Dilecte Fili Noster, conlegisque in episcopatu tuis vehementer ab hostili dominatu timuimus. Nuperrime autem, simul atque Venerabiles Fratres Episcopos Vesprimiensem et Vaciensem admisimus, singillatim atque accuratissime ab utroque edocti sumus quibus vos contlictati sitis quamque gravibus aerumnis. — Ita enim sacro patrimonio destituti estis, ut ne relictum quidem vobis sit unde vitam alere tis; iinpediti omnino quominus pastorale libere exerceretis munus, acerbissimas vexa tiones oppetiistis ; omnia demum experti et perpessi estis, quae homines, quovis freno exoluti Ecclesiaeque odio instincti, ad no cendum excogitare potuerunt. Verumtamen ex ipsa tristium eventuum enarratione plura collegimus, quibus abunde delectaremur, siquidem intelleximus, vos, sine macula et iactura dignitatis, immo etiam invicta cum fortitudine calamitates eas omnes pertulisse, et clero populoque vestro mirifica praebu isse virtutum exempla. Qua in re sciatis volumus, Nos et angoribus vestris paterna caritate congruere et constantiam vestram summopere vobis gratulari. Quoniam vero cterum et Christifideles vobis commissos memoravim'us, facere non possumus quin publice collaudemus cum sacerdotes istos, qui, maximam partem, Antistites suos imitati, se officii retinentissimos praestiterint, tum catholicos Hungaros, quorum fides animique magnitúdó effecerit ne clerus maiore indignioraque pateretur. Ac certe cum intemperantes rei publicae gubernato res id propositum sibi haberent, ut cum vetere societatis ordine Ecclesiae iura et maiorum fidem labefactarent, cernere re ipsa licuit quam altis in populo radicibus defixa esset catholica ea fides unde illustris S. Stephani natio, uti olim omnem cultum atque humanitatem hausit, ita spem omnem futurae prosperitatis spondere sibi unice potest. Quo in genere clerus iste omni contentione nitatur oportet, ut in popularium animis avita fides consistat incolumis, immo uberius excolatur : quod sacerdotes haud multo negotio assequentur, si arctiore cum fidelibus consuetudine conjuncti erunt eorumque voluntatem sibi admodum conciliaverint. Quod vero ad Nos attinet, nihil profecto reliqui faciemus quod nationi vestrae, tarn praeclare de Ecclesia meritae, sit aliquo pacto profuturum. Optata interea reservavimus quae Venerabiles Fratres Episcopi Vesprimiensis et Vaciensis Nobis nomine tuo aperuerunt, opportunamque eorum rationem tunc habebimus cum controversiae ex bello ortae disceptabuntur. Deliberatum vero Nobis est Nihil decernere nisi rogatis antea sententiam, quorum intersit, Venerabiiibus Fratribus Hungáriáé Episcopis, neque ulla inire consilia nisi quae supremum tantummodo rejigionis et fidelium istorum bonum suggesserit. In solacium interea uraeteritorum et praesentium maiorum inque testimonium paternae benevolentiae Nostrae, tibi, Dilecte Fili Noster, conlegis in episcopatu tuis et universo clero ac populo Hungáriáé apostolicam benedictionem amantissime impertimus. Datum Romae apud Sactum Petrum die XI. mensis Septembris anno MCMXIX, Pontificatus Nostri sexto. Benedictus P. P. XV. m. p." Die Dec. 1919. Dal Vaticano die 7. Augusto 1919. ]\T° 94602. III.-me ac Rev.-me Domine! ^ ^ Boni istius archidioeceseos fideles ut Patris Communis necessitatibus occurrerent, te duce et auctore conspicuam summám Cor. 50.000 pie devoteque corrogatam, per Aposlolicum Viennensem Nuntium elapso mense Martio mittendam Beatissimo Patri curarunt. Quum autem hac ratione darum praebuerint Augusto Pontifici filialis venerationis caritatisque argumentum, esse non poterat quin eorum oblationem Sanctitas Sua paterna dilectione acciperet. Qua de re debitas per me gratias persolvit et filiorum pietatem paterna caritate rependens, tibi clero populoque vigilantiae Nr. 2724. Responsum S. Sanctitatis occasione oblati obuli S. Pctri.