Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1919

Index

— 27 — Nr. 979. Denun­tiationes ad Cong. s. Offi cii per Ordi­narium sunt rrittendae. 4. átlagos évi stólajövedelmet, — 5. folya­modó 1915 — 1918. években minő forrásból, minő címen, mennyi segélyt kapott, — 6. családtagok számát. A kérvényeket a plébánosoknak kell láttamozniok és pecséttel ellátniok. Kérvények címzése: Azon kántorok, akik a fentnevezett tanács tagjai, szintúgy az egyházi zenészek özvegyei és árvái bélyegtelen kérvényeiket a fentnevezett ta­nácshoz címezzék. — Akik nem tagjai a tanácsnak, azok bélyeges kérvényeiket hoz­zám címezzék. Kérvények küldése. Az igényjogosul­tak kérvényeiket kivétel nélkül mindnyájan hozzám küldjék lehetőleg forduló postával. Kalocsa, 1919. február 4. • Nr. 84139. Ex aedibus Vaticanis die 1. Dec. 1918. jpime ac Revme Domine. Cum res, quae ad Supremam Sacram Congregationem 5. Officii deferri solent, graves sint ple­rumque et in iis versentur, quae 'nullo modo debeant, nec sine scandalo possint, ab aliis resciri, opus est ut earum delatio­nes summa prudentia summaque cautione fiant, ne in manus incidant perditorum hominum ad ea omnia semper perpetranda paratorum, quae, vei in detrimentum ani­marum vel in religionis sacrorumque Ad­ministrorum obtrectationen verti possint. Quam ob rem Beatissimi Patris ea voluntas est, ut quotquot sunt in orbe catholico Archiepiscopi et Episcopi, suo quisque clero, iussu Apostolicae Sedis, praecipiant, gravi poena transgressoribus constituta, ut nullám prorsus denuntiatio­nem ad praefatum Sacrum Supremum Tri­bunal per cursorem publicum (vulgo per posta) ipse clerus mittere queat aut per fideles rr.itti permittat, sed suo quisque Ordinario, per sigillum clausam, tradendam curet. Episcopi vero, cum litteras acceperint, quae ex exteriőre inscriptione appareant eidem sacro Tribunali destinatae, eas, non tactas, alio includant involucro (italice busta), inscriptasque mittant Cardinali a Secretis Status Sanctitatis Suae, qui, nulla inter­posita mora, eas similiter integras, Sancto Officio transmittendas curabit. Haec tibi renuntians mandato Sanc­tissimi Domini, sensus meae in Te exi­stimationis maximae confirmo, quibus sum et permanere gaudeo Amplitudini Tuae. Addictissimus. S. Card. Gasparri. T3ro notitia signitico facultatem anti- Nr. 1106 cipandi adimplementum praecepti pa- Tempus com­. munioms schalis mihi a Ss. Patre ßenedicto XV. paschalis. concessam. „Prot. 456/19. Sacra Congregatio Con­cilii Beatissime Pater Ordinarius Colocensis ad consulendum fidelium necessitatibus a Sanctitate Vestra humiliter postulat facul­tatem permittendi ut in sua dioecesi prae­ceptum Communionis paschalis adimpleri possit a prima dominica quadragesimae. Sacra Congregatio Concilii, auctoritate SSmi Domini Nostri Benedicti PP. XV, attentis expositis petitam veniam Ordinario oratori benigne impertita est ad quinquen­nium, dummodo in loco sacrae missiones, spiritualia exercitia, instructiones catecheti­cae aliaeque piae conciones ad populum habeantur. Datum Romae, ex Secretaria eiusdem sacrae Congregationis die 28 Januarii, 1919. J. Card. Castello Praefectus. J. Mori Secre­tarius." Vi huius facultatis pro initio tempo­ris communionis paschalis peragendae sta­tuo I. Dominicam Quadragesimae. Tempus communionis paschalis ergo perdurat a I. Dominica Quadragesimae usque ad festum Ss. Trinitatis inclusive, quod in vigore manet ad quinquennium. Coloczae : die 26. Februarii a. 1919.

Next

/
Thumbnails
Contents