Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1918
Index
IV. Nr. 1055. De 8. Congregatioue pro ecclesia orientali BENEDICTUS PP. XV. Dei providentis arcano consilio loeum obtinentes beati Petri Apostolorum Principis, quem Dominus Jesus animarum, suo redemptarum sanguine, Pastorem in terris summum perpetuumque constituit, omnem Nos adlii bere vigi'antiam et curam ut universae ac singulae non modo conserventur sed accrescant ecclesiae, ex quibus compactum et coagmentatum constat unum corpus Christi mysticum , seu Ecclesia Catholica, equidem pro apostoliéi oITicii conscientia studemus. Cum autem omnes particulares ecclesias paterna caritate compleetimur, tum praesertim orientales, quippe quae in vetustiore suorum temporura memoria lumina ofl'erant sanetitatis doctrinaeque tarn clara, ut eorum splendore etiam nunc, tanto intervallo, reliquas christianorum regiones collustrari videamus. Iam contemplari sine maerore non possumus, quemadmodum ex florentissimis amplissimisque tam tenues ac misarae sint effectae postquam scilicet lamentabilium series continuatioque causarum maximum orientalium nu merum ab Ecclesiae Matris complexu distraxit. Utinam dilectis ex Oriente filiis, divino munere, contingat in possessionem pristinae prosperitatis et gloriae aliquando restitui : Nos iníerea, Nostrarum partium memores, dabimus diligenteroperamut ecclesiarum orientalium alflictas res quantum est in Nobis, relevemus. Itaque deliberatum Nobis est pro unitis, qui dicuntur, orientalibus propriam Sacram Congregationem instituere, cuius Nosmet ipsi geramus, Nostrique deineeps successores, praefeeturam. Quae enim pro neqotiis ritus orientális usque adhuc luit, Pii IX. f. r. decessoris Nostri auetoritate jussuque condita, cum S. Congregationi de Propaganda Fide adiuncta esset, ut huius quasi quaedam accessio posset videri, non ignoramus ali([uos fuisse non bene erga Apostolicam Sedem animatos, a quibus Romani Pontifice-s inde arguerentur catholicos Orientales parvipendere, eosque Latinis velle subiectos. Huiusmodi criminationes etsi quisquis res ex veritate aestiraat, videt inanes esse, volumus tarnen de huius Apostolicae Sedis in Orientales benevolentia constare ita ut, dubitare iam liceat nemini. Et nostri quidera Orientales, videant Pontiücem Maximura suis utilitatibus ipsum prospicere, intelligent profecto non posse Apostolicam Sedem se eis amantiorem ostendere. E ceteris autem Übet confidere iam non fore qui Latinos in suspicionem Orientalibus adducant, cum vei ex hac re sit manifestum, in Ecclesia Jesu Christi, ut quae non latina sit, non graeca, non slavonica, sed catholica, nulluni inter eius filiosintercedere diserimen, eosque, sive latinos, sive graecos, sive slavos sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolicam Sedem eumdem loeum obtinere. Quare de apostolicae potestatis plenitudine haec Motu proprio statuimus et sancimus: I.Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientális die XXX. mensis Novembris huius anni esse desinat. II. Seorsum a S. Congregatione de Propaganda* Fide, S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a die I mensis insequentis: cui quidem praeerit ipse Summus Pontifex. Ea complectetur aliquot S. R. E. Cardinales, ex quibus unus Secretarius érit: adiunctos habebit e spectatissimis de Clero viris unura Assessorem et plures tum ex latino, tum ex orientali ritu Consultores; praeterea idoneum officialium