Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
- 89 — XVII. Nr. 3614. Commemoratio Omnium fidelium defunctorum. ^ ^uoad Commemorationem Omnium FiV delium Defunctorum nonnulla decreta S. Congregationum emanaverunt, quae sequentibus promulgamus : SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFIC1I (SECTIO DE INDULGENTIIS) DECRETUM CIRCA INDULGENTIAM „TOTIES QUOTIES" IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM. Huic Supremae Congregationi S. R. et U. Inquisitionis, ex parte R. P. D. Joannis Bapt. Fallize, Episcopi tit. Elusan., Vicarii apostoliéi Norvégiáé, dubium exhibitum fuit : Utrum decretum Supremae S. C. S. Officii, d. d. 25. julii 1914., respiciens Indulgentiam plenariam „toties quoiies", lucrandam quotannis die 2. Novembris in favorem animarum in purgatorio degentium, ita intelligi debeat, ut eadem indulgentia sit perenniter affixa ennunciato diei, an vero Commemorationi omnium fidelium defunctorum, quae iuxta Rubricas conlingat etiam alia celebrari? Emmi DD. Cardinales Inqusitores generales in consuetis comitiis, habitis leria IV. die 13. Decembris 1916. responderunt : Negative ad I-mam partem ; Affirmative ad II dam partem. Quam resolutionem SSmus D. N. D. Benedictus divina Providentia PP. XV., in audientia Rmo P. Comissario generali S. O. impertita feria V., die 14., iisdem mense et anno, benigne approbavit ac publici iuris fieri mandavit. Contrariis non obstantibus quibuscunque. R. Card. MERRY DEL VAL, L. S. Secretarius. FR. DOMINICUS PASQUALIGO, O. P., Commis. gen. S. 0. S. RITUUM CONGREGATIO. DECRETUM URBIS ET ORBIS, de Commemoratione Omnium fidelium defun ctorum. Quo universi Cleri Populique fidelis in Commemoratione omnium fidelium defunctorum par et consors ferveat pietas, atque coniuncta suffragia magis prosint animabus in Christo quiescentibus ; itemque sacra liturgia in Eucharistico sacrificio litando divinoque Officio persolvendo, uniformi ac solemni ritu in universa Ecclesia peragatur, Sinus D. N. D. Benedictus Papa