Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917
Index
— 83 — XVI. Nr. 3096. Conceditur indulg. 300 dierum recitantibus iaculatoriam pre • cem ad B. M. V. „A Fiducia." s^anctissimus D. N. D. Benedictus div. Prov. Pp. XV. die 3 Januarii 1917, ad preces moderatorum et alumnorum pontificii seminarii maioris Lateranensis, in cuius minori sacello imago B. V. Deiparae, a Fiducia nuncupata, praecipuo cultu honoratur, universis christifidelibus, qui, corde saltem contrito, eandem beatissimam Virginem his verbis: Mater mea, fiducia mea! devote invocaverint, quoties id egerint, indulgentiam trecentorum dierum, animabus quoque igne piaculari detentis profuturam, benigne concedere dignatus est. Quam Indulgentiam in perpetuum valituram esse, absque ulla Brevis expeditione clementer indulsit. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Documentum huius concessionis ad Supremam hanc Congregationem S. Officii, juxta Motu proprio eiusdem SS. D. N. d. die 16 Septembris 1915, rite exhibitum fuit, die 27. Januarii 1917. t R. Card. Merry Del Yal, Secretarius. L. f S. Carolus Perosi, Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Nr. 3097. Indulg. partialis tribuitur renovantibus propositum cujuscunque generis mortem suscipiendi. ^^smus D. N. D. Benedictus, div. Prov. ^ Pp. XV. in Audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, universis christifidelibus, qui postquam sacram Communionem rite sumpserint, sequentem actum jam a s. m. Pio Pp. X. die 9. Mártii 1904, plenaria indulgentia pro articulo mortis ditatum, renovaverint : „Domine Deus meus, jam nunc quodcumque mortis genus, prout tibi placuerit, cum omnibus suis angoribus, poenis ac doloribüs, de manu tua aequo ac libenti animo suscipio", indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum, defunctis quoquo adplicabilem, semel in mense lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis non obstantibus quibuscumque. R. Card. Merry Del Val, Secretarius. L. f Ő 1. f Donatus Arehiep. Ephes., Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Osmus D. N. D. div. Prov. Pp. Benedictus XV., in Audientia R. P. D. Adsessori S. Officii impertita, optatis plurimorum Sacroruin Antistitum obsecundare cupiens, praehabito voto Eminentissimorum Patrum Inquisitorum Generalium, benigne concedere dignatus est, ut christifideles, devote genuflexionem coram Augustissimo Saeramento, sive in Tabernaculo clauso, sive solemniter exposito, peragentes, Indulgentias a s. m. Pio Pp. X, die 28. Junii 1908. concessas lucrari valeant, etiamsi loco invocationis : „Jesu, mi Deus, adoro Te hic praesentem in Saeramento Tuae caritatis", alia proferant verba, quae tarnen adorationem exprimant. Praesenti in perpetuum valituro, absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibusqumque non obstantibus. R. Card. Merry Del Val, Secretarius. L. f S. Carolus Perosi, Ads. S. 0. Coloczae, die 12. Julii 1917. Nr. 3098, Declaratio extensionis quarundam indulgentiarum.