Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1917

Index

— 139 — sunt ab Ordmario poenis eius arbitrio sta­tuendis, non exclusa suspensione a divinis. 9. Facultas praedicandi, quando agitur de concionatore extradioecesano, scripto tribuenda erit, designato etiam loco et ge­nere praedicationis, pro quibus concessa iuerit. 10. Ordinarii, onerata graviter eorum conscientia, facultatem concionandi nemini concedent, nisi prius ipsis constiterit de illius pietate, scientia et idoneitate, secun­dum praescriptiones quae sequenti capite tradentur: si vero agitur de sacerdotibus extradioecesanis vel de religiosis cuiuscum­que Ordinis, nisi prius respectivum Ordi­narium et Superiorem interpellaverint ac responsionem favorabilem habuerint. 11 Ordinarius et Superior reguláris, qui ab alio Ordinario de informationibus interrogati fuerint circa pietatem, scientiam atque idoneitatem ad praedicandum cuius­piam eorum subditi, tenentur sub gravi eas pro veritate tradere, secundum scien­tiam et conscientiam prout in can. 1341, § 1, novi Codicis praescribitur. Ordinarius vero qui illas recipit, tenetur eisdem se conformare, secretum de acceptis notitiis absolute servando. 12. Ordinarius qui ob informationes ut supra acceptas aut aliam ob caussam, censuerit in Domino concionandi faculta­tem alicui denegare, sufficit ut idipsum petenti facultatem significet quin aliud ad­dat, soli Deo rationem de sua sententia redditurus. Caput II. Quo pacto constare debeat de idoneitate concionatoria. 13. Generatim loquendo, sicut ad tri­buendam sacerdoti cuivis facultatem pro ministerio excipiendi fidelium confessiones Ordinarii arctissime obligantur certitudinem acquirere de eius idoneitate et culpa se innexos reputarent si ad tantum munus admitterent qui moribus foret indignus, vel scientiae debitae defectu incapax; ita et non aliter iidem Ordinarii debent se gerere, antequam aliquem assumant et destinent ad ministerium verbi. 14. Medium ordinarium ad digno­scendam cuiuspiam idoneitatem ad praedi­cationis officium, praesertim quoad scien­tiam et quoad actionem, est examen a candidato voce et scripto subeundum coram tribus examinatoribus, qui arbitrio Ordi­narii possunt seligi vel inter examinatores synodales vel etiam inter sacerdotes extra­dioecesanos, aut etiam e clero regulari. Cognita autem idoneitate quoad scien­tiam et actionem, vel etiam in antecessum, haud minori studio, imo etiam maiori, in­quiret Ordinarius num idem candidatus pietate, honestate morum et publica aesti­matione dignus sit qui verbum Dei evan­gelizet. 15. Pro huiusmodi duplicis examinis exitu, poterit Ordinarius candidatum decla­rare idoneum aut generatim aut pro aliqua solummodo praedicationis specie, ad tem­pus vel ad experimentum et certis sub conditionibus, aut absolute et non in per­petuum, dando ±111 pagellam praedicationis, ea omnino ratione qua datur pro confes­sionibus, vel ei facultatem praedicandi sim­pliciter denegando. 16. Non prohibentur tarnen Ordinarii, in casibus particularibus et per exceptio­nem, quominus aliquem ad praedicandum, sine praevio examine de quo supra, ad­mittant, dummodo aliis iisque certis argu­mentis de eius idoneitate constet. 17. Vetitum tarnen absolute esto di­plomata, ut aiunt, praedicationis subditis etiam propriis impertiri, vel subditis etiam propriis sed honoris titulo aut in aestima­tionis Signum. 18. Servata, pro regularibus et religio­sis exemptis, eorum Ordinariis facultate

Next

/
Thumbnails
Contents