Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

— 191 — alii e contra illud verbum „liceat" solum de prohibitione confessionis extra orato­riumsaltem semipublicum intelligunt, ipsum vero valorein absolutionis haud negandum esse putant. II. Cum ex memorata dispositione Decreti certo quoad liceitatem confessionis extra domum propriam requiratur aut eccle­sia aut oratorium saltem semipublicum, ulterius dubitatur, num Ordinarius permit­tere possit, ut Moniales aut Sorores, quae non raro apud nos etiam oratorio semipu­blico carent, confessioneni „intrapropriam domum" peragant in cubiculo quodam de­centi, in quo exercitia religiosa quotidiana peraguntur, et quidem in confessionali crate interposita. Videtur enim requiri, ex De­creto, oratorium saltem semipublicum pro confessione saltem licité peragenda, non solum extra, sed etiam intra propriam domum. III. Ex eodem Decreto, N. 1. Confes­sarius ordinarius dari debet unicuique re­ligiosae „Communitati", tum Monialium, tum Sororum. Adsunt porro apud nos in multis parochiis duae vei tres et vix qua­tuor recentiorum Congregationum Sorores, puellarum educationi, infirmorum necessi­tatibus aut aliis indigentiis caritatis inser­vientes. Porro illae Sorores cornmuniter, sed extra clausuram degentes, non habent Sa­cellum privatum, sed ecclesiam vei aliud oratorium semipublicum frequentant, ibi­dem Missae et ceteris officiis adsistentes, sacramenta, tum poenitentiae, tum Eucha­ristiae recipientes; illae insuper Sorores saepius de una parochia in aliam transeunt secundum Superiorissae Generális volun­tatem. Cum igitur ex una parte in numero tam exiguo Sororum deesse videatur stricta „Communitas" religiosa, de qua in De­creto, et ex altéra parte ipsum Decretum numerum sat magnum Sororum praesup­ponere videatur, quaeritur utrum ex iudi­cio prudenti Ordinarii pro verificanda Com­munitate statui possit numerus quidam certus, quo deficiente, cesset etiam obiiga­tio pro Episcopo dandi Confessarium 01­dinariuni pro tali parva domo religiosa, uti iam in simili casu S. C. EE. et RR., die 22. Április 1872, ad 3. pronunciavit. Cum ipoi theologi in diversas senten­tias abeant, humiliter peto dubiorum solu­tionem, ut praxis Confessariorum circa So­rores certo quodam régim ine dirigi queat. * Vigore specialium facultatum a Sanc­tissimo Domino Nostro concessarum, S. Congregatio Negotiis Religiosorum Soda­lium praeposita, mature perpensis exposi­tis, rescribendum censuit prout rescribit : Ad primum: Verbum „liceat" Numeri 14 Decreti „Cum de Sacramentalibus", neque respicit validitatem confessionum, neque continet prohibitionem confessionem peragendi in alio decenti loco. Ad secundum: „Affirmative" ; idest posse Ordinarium permittere ut Sorores confessionem peragant, intra propriam do­mum, in alio decenti loco, extra ecclesiam vei oratorium semipublicum si adsit; sed semper in Confessionali, crate interposita. Ad tertium: Obligationem non adesse nominandi Confessarium ordinarium pro Sororibus, si earum Communitas sex sal­teni Sororum numerum non attingat. Dátum Romae, die 3. Julii 1916. — f D. Card. Falconio Epus Velit. Praefec­tus. — f Adolphus, Epus Canopitan. Se­cretarius. Coloczae, die 2. Octobris 1916. TV /I entes Domonkos a győri tanítóképzők hitoktatója Szemléltető Hitelemzések 1 címmel egy vaskos, 432 oldalas kötetben most bocsátotta közre a Kis Katekizmus magyarázatát az elemi iskola 111—VI. osz­! tálya számára. 5242. sz. MENTES: SZEMLÉLTETŐ HITELEMZÉSEK.

Next

/
Thumbnails
Contents