Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916
Index
- 187 — inferius apponendam communicare, aut causas ea utendi alicui, qui a Sancta Sede hanc íacultatem obtinuerit, approbare visum fuerit, serio ipsius conscientiae iniungitur ut paucis dumtaxat, iisque maturioris prudentiae ac zeli et qui absolute necessarii sunt nec pro quolibet loco sed ubi gravis necessitas tulerit et ad breve tempus eamdem communicet aut respective causas approbet. 4. Celebrandi per unam horam ante auroram et aliam post meridiem, sine ministro, sub dio et sub terra in loco tamen decenti, si aliter celebrari non possit. 5. Deferendi Sanctissimum Sacrayije/jítí/jjoccíi/íeadinfirmossinelumine.illudque sine eodem retinendi pro eisdem infirmis, in loco tamen decenti, si ab haereticis aut infidelibus sit periculum sacrilegii. 6. Dispensandiin matrimoniis tam contractis quam contrahendis super impedimentis infra recensitis, dummodo tamen mulier rapta non fuerit vei, si rapta, in potestate raptoris non existat; facta in unoquoque casu expressa mentione facultatis ab hac S. Congregatione obtentae, necnon temporis ad quod fuerit concessa: a) super impedimento consangui nitatis et a ffi ni tat is in tertio et quarto gradu simplici et mixto necnon in secundo, tertio et quarto mixtis; b) super impedimento publicae honestatis ex sponsalibus proveniente; c) super impedimento eriminis, neutro tamen coniugum machinante; d) super impedimento cognationis spirituális, praeterquam inter levantem et levatum, baptizantem et baptizatum. 7. Declarandi legitimam prolem conceptam ante dispensationis concessionem, si id a contrahentibus expresse petatur, et dummodo non agatur de prole in adulterio concepta. 8. Convalidandiliteras dispensationis ab Apostolica Sede expeditas super quovis canonico impedimento, quae nullae fuerint ob errorem nominis vei cognominis contrahentium. 9. Utendi facultatibus sibi tributis dispensandi super impedimentis matrimonium dirimentibus singillatim sumptis, eiiam cumulative in casibus in quibus duo vei plura simul concurrant ex praedictis impedimentis. 10. Communicandi facultates contentas sub num. 3, 4, 5, 6. sacerdotibus idoneis, qui in sua dioecesi laborabunt. Ordinarius autem in singulis concedendis dispensationibus super impedimentis matrimonium dirimentibus curet ut sic dispensati aliquam taxam iuxta vires persolvant, quam ipse ad hanc S. Congregationem transmittet. Dátum Romae ex aedibus eiusdem S. Congregationis die 16. Junii 1916. f A. Card. Giustini Praef. f Aloysius Ep. Thermen. Secret. Nr. 2717/1916. BEAT1SSIME PÁTER, Archiepiscopus Colocensis et Bacsiensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus, iisdem perdurantibus causis, petit benignam prorogationem sequentium facultatum, anno 1906. ad quinquennium, concessarum a S. Congregatione de Propaganda Fide: I. „Permittendi Sacerdotibus recitandi Rosarium, vei alias preces, si breviárium secum deferre non poterunt, vei divinum officium ob aliquod legitimum impedimentum recitare non valeant." 11. „Dispensandi fideles, quando expedire videbitur, super esu carnium, ovorum et lacticiniorum tempore jejuniorum et quadragesimae." Et Deus etc. S. Congregatio Concilii, auctoritate SS.-mi D. N. Benedicti PP. XV. attentis expositis, petitam prorogationem, in termi-