Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

16 ­apostolica auctoritate decernimus ac sta­tuimus, quae infra scripta sunt. I. De Seminariis propria iam esto Sacra Congregatio, ad formám ceterarum Roma­nae Curiae, ad eamque omnia pertineant, quae usque adhuc de Seminariorum rebus apud Congregationem Consistorialem age­bantur, ita ut eius posthac sit clericorum tum mentes tum animos fingere. II. Huius Sacrae Congregationis mune ribus munera accedent Congregationis Stu­diorum; itaque haec eadam Congregatio „De Seminariis et de studiorum Universi­tatibus" appelletur. III. Praefeclus huius Congregationis unus esto e S. R. E. Cardinalibus: cui secretarius cum idoneo administrorum nu­mero operám navet. IV. Qui Sacrae Congregationi Praefec­tus dabitur, is ex officio inter S. Congre­gationis Consistoriaris Cardinales numera­bitur: qui Secretarius, inter Consultores. Vicissim autem Cardinal is Sacrae Congre­gationis Consistorialis Secretarius inter Car­dinales novae Congregationis ex officio cooptetur, et Adsessor inter Consultores. V. Qui in praesens inter Sacrae Con­gregationis Studiorum Cardinales nume- j rantur, iidem novae de Seminariis et de Studiorum Universitatibus Congregationi ipso iure adscripti censeantur. His accedet Noster in spiritualibus Generális Vicarius, durante munere. VI. Leges pro Seminariis tum dioece­sanis tum regionalibus, a decessore Nostro sanctae memoriae latas a Nobisque appro­batas, in omnes partes diligenter servari vo­lumus et iubemus, ita ut in Seminariorum regimine, disciplina ac studiis nihil immu­tatum censeatur. Haec statuimus et praecipimus contra­riis quibuslibet, etiarn peculiari mentione dignis, non obstantibus. Dátum Romae apud S. Petrum, die IV. novembris MCMXV, in festő S. Caroli Borromaei de clericis Ecclesiae instituendis praeclarissime meriti, Pontificatus Nostri anno secundo. BENEDICTUS PP. XV. Coloczae, die 4-a jan. 1916. T^x Audientia Ssmi die 16. novembris 1915. Episcopi complures, nomine etiam cleri populique sui, supplices Apostolicae Sedi preces adhibuerunt, ut decernere vellet, in Litaniis Lauretanis, post invocationem Re­gina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis, hanc adiici: fíegina Pacis, ora pro no­bis, quo facilius christianus populus, in­terposita sic Beatissimae Virginis depreca­tione, optatissima pacis munera impetraret. Cum hac de re ad SS. D. N. Benedictum divina providentia Papam XV. infrascrip­tus S. Congregationis a Negotiis Ecclesi­asticis Extraordinariis Secretariüs pro of'fi­cio retulerit, Beatissimus Páter, eorundem Antistitum populique iis commissi votis obsecundare cupiens, omnibus Ordinariis potestatem benigne facit, ex qua. pro sua quisque dioecesi, permittere possint ut in Litaniis Lauretanis recitandis, quoad prae­sens hoc bellum duraverit, postremae Re­ginae Sacratissimi Rosarii invocationi ea, quae sequitur, subiiciatur: Regina Pacis, ora pro nobis. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Dátum Romae, e Secretaria eiusdem S. Congregationis die, mense et anno prae­dictis. Eugenius Pacelii, secretariüs. Hanc facultatem ab Apostolica Sede Mihi b. concessam clero populoque Archi­dioecesis Colocensis libenter impertio. Coloczae, die 19. Januarii 1916. Eg} rházi Közlöny ez évi első számá­ban az egyházi javak állagának sér­tetlenségéről szóló közleményt, illetve az" ebben idézett kúriai határozat kivonatát oly felhívással közlöm a T. c. Papsággal, hogy az esetben, ha bármely telekkönyvi Nr. 367. De invocati­one addenda postremo loco Litaniis Lau­retanis. 244 sz. Az egyházi javak állagára végrehajtás nem vezet­hető.

Next

/
Thumbnails
Contents