Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

— 185 — Nr. 5243. Facultates quinquen­nales pro foro externo. SACRA INDICIS CONGREGATIO Amplissime ac Reverendissime Domine. Supplices preces, quibus Amplitúdó Tua facultatem permittendi christifidelibus, pastorali Tuae curae commissis, prohibito­rum ab Apostolica Sede librorum lectionem postulavit, Sanctissimus Dominus Noster Benedictus Papa XV benigne excipiens, huic Sacrae Indicis Congregationi commisit, ut Tibi, de cuius religione, doctrina et pietate plurimum confidit, praedictam facultatCm, concedendi scilicet fidelibus Tuae dioece­seos, iusta et rationabili de causa, licentiam legendi retinendique libvos prohibitos, cer­tis tamen servatis legibus ac conditionibus, ad Quinquennium impertiatur, ratihabitis etiam licentiis antea jani a Te consessis. Quamobrem concedere possis: 1. Christifidelibus dumtaxat probis eru­ditisque licentiam legendi retinendique li­bros a Sede Apostolica prohibitos quoscum­que (et ephemerides), iis exceptis, qui hae­resim vei schisma propugnant, aut ipsa reli­gionis fundamenta evertunt; quorum lecti­onem iis tantum permittere valeas, quos doctrina, pietate, fideique zelo praestantiores esse perspectum habeas; librorum vero de obscoenis ex proíesso tractantium lectionem nemini permittas. 2. Adolescentibus utriusque sexus, qui in publicis scholis, gymnasiis, lyceis, aca­demiis studiis operám dant, concedere si­militer licentiam possis, libros ab eadem Sede Apostolica proscriptos, quos laicae potestatis imperio prae manibus habere co­guntur, tamdiu legendi retinendique, quamdiu in ea necessitate versantur. Licentiae autem praedictae gratis quo­vis titulo, atque absque quolibet emolu­mento a curia Tua episcopali percipiendo, sub poena nullitatis, concedendae sunt at­que in singulis concessionis litteris íacul­tatis Apostolicae expressa mentio est fa­cienda. In quorum fidem etc. Dátum Romae, ex Secretaria Sacrae Congregationis Indicis, die 16. mense Junii anno 1916. — F. Card. Bella Volpe Praeí., Thomas Esser 0. P. Secr. Amplmo ac Revmo Domino Domino Leopoldo - irpád Várady Archiepiscopo Co­locen. et Bácsién. N. C. 59/1916. BEATISSIME PÁTER. Hodiernus Episcopus Colocen. et Bá­csién. ad genua provolutus, enixe implorat facultatem delegendi Sacerdotes sibi credi­tae Archidioeces. ad reconciliationem Eccle­siarum et Coemeteriorum, quae consecrati­onem vei benedictionem ob aliquem defec­tum amiserint. Et Deus etc. Colocen. et Bácsién. Sacra Rituum Congregatio, utendo facultatibus sibi specia­liter a Sanctissimo Domino Nostro Bene­dicto Papa XV. tributis, suprascripto Rmo Oratori potestatem facit ad proximum quin­quennium delegandi ad reconciliationem Ecclesiarum et Coemeteriorum sibi com­missae Archidioecesis, in quibusquomodo

Next

/
Thumbnails
Contents