Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1916

Index

— 121 — Nr. 3859. Orationes pro reversione schismatico­rum et ad S. Petrum apóst, indulgentiis ditantur. T~\uo hisce decreta Suae Sanctitatis pu­blico ope quorum preces quaedam e thesauro Ecclesiae sacris ditantur indulgen­tiis. Ipsas autem preces in Hungarica ver­sione inferius communico. I. Oratio ad populos Christianos Orientis cum ecclesia Romana iungendos indulgen­tiis ditatur. BENEDICTUS PP. XV. Ad Catholicae Ecclesiae veritas uni­tate perpetuam rei memóriám. — Cum imprimis eluceat, nihil est magis exoptan­dum, quam ut homines, ab huius Matris complexu infeliciter abrepti, ad eam tan­dem, mutatis mentibus voluntatibusque, revertantur. Quae quidem desideria ac vota Romani Pontifices, Decessores Nostri num­quam concipere destiterunt et, quod potis­simum ad Orientis schisma pertinet omni tempore, sive Conciliorum auctcritate, sive paternis hortationibus, sive etiam opera precationibus data, pro viribus conati sunt, ut tam multae ac nobiles Christianorum gentes antiquam fidem, a qua misere de­sciverunt, denuo et corde uno et anima una profiterentur. Preces igitur, quas subiici­mus, quaeque eo spectant, ut Christiani ex Oriente populi unum cum Romana Eccle­sia ovile iterum constituant, et ab uno re­gantur Pastore, libenti quidem animo ratas | habemus, et auditis quoque VV. FF. NN. S. R. E. Card. Inquisitoribus Generalibus, eas caelestibus Ecclesiae thesauris, quorum dispensatores Nos Altissimus delegit, summa voluntate locupletamus. Quare omnibus ex utroque sexu fidelibus, qui ubique terrarum insequentes preces quolibet idiomate dum­modo ad verbum sint expressae, per men­sem quotidie recitaverint, atque uno ipsius mensis, ad suum cuiusque arbitrium eli­gendo, die, vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vei aliquam Eccle­siam, vei publicum Oratórium devote visi­taverint, ibique ad mentem Nostram ora­verint, plenariam oinnium peccatorum suo­rum indulgentiam et remissionem miseri­corditer in Domino concedimus ac largi­mur. Iis vero fidelibus, qui, corde saltem contrito, quovis die easdem preces fude­rint, trecentos dies de iniunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes indulgentias, peccatorum remissio­nes ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christifidelium in Purgatorio de­tentis per modum suffragii applicari posse misericorditer indulgemus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Denique, ne quid postea immutationis vei erroris in subiectis precibus irrepat, earum exemplar

Next

/
Thumbnails
Contents