Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1915
Index
— 141 — ster immortalis memoiiae Benedictus XIV non modo, iustis de causis, confirmavit, verum etiam, rogatu Ferdinandi VI Hispaniaruni Regis Catholici, itemque Ioannis V Lusitaniae Regis, Litteris Apostolicis, die XXVI mensis Augusti a. MDCCXLVIII datis, ita produxit, ut cuilibet sacerdoti c regionibus utrique Principi subiectis facultatem facérét ter eadem in Sollemni Commemoratione litandi. Procedente autem tempore, permulti, tum sacrorum Antistites, tum ex omni ordine cives, iterum et saepius supplices preces Apostolicae Sedi adhibuerunt, ut eiusmodi privilegio ubique gentium liceret uti: eademque de re a proximis Decessoribus Nostris et a Nobismetipsis, in hisce Pontificatus Nostri primordiis, postulatum est haud semel. iNec vero dixeris, causas, quae ad propositum olim afferrentur, iam nunc defecisse: quin immo et exstant adhuc et ingravescunt in dies. Etenim Christifidelium, qui Missas in deíunctorum solatium celebrandas vei quovis modo statuerint vei testamento legaverint, pia haec instituta et legata dolendum est partim deleta esse, partim ab iis negligi qui minimé omnium debeant. Huc accedit, ut ex iis ipsi, quorum explorata religio est, non pauci redituum imminutione cogantur, ad contrahendum Missarum numerum, supplices Apostolicam Sedem adire. Nos igitur, denuo conscientiam eorum graviter onerantes, qui suo hac in re officio non satisfaciant, caritate in defunctorum animas qua vei a pueris incensi sumus, vehementer impellimur, ut omissa cum ingenti earum detrimento suffragia, quantum in Nobis est, aliquo pacto suppleamus. Ea quidem miseratio hodie maiorem in modum Nos permovet, cum, luctuosissimi belli facibus Europae fere omni admotis, cernimus ante Nostros paetie oculos tantam hominum copiam, aetate florentium, immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas, eam tamen necessitati parem quis dixerit? Quandoquidem vero communis omnium Páter divino consilio facti sumus, filios vita functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus, paterna cum largitate, congesti e Christi lesu meritis thesauri abunde participes efficere. Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot Patribus S. R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus de disciplina Sacramentorum et Sacrorum Rituum, haec quae sequuntur in perpetuum statuimus. I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Solletnnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus. II. Quod Decessor Noster Clemens XIII Litteris die XIX mensis Maii a. MDCCLXI datis concessit, id est ut omnia altaria essent eo ipso Sollemnis Commemorationis die privilegiata, id, quaetenus opus sit, auctoritate Nostra confirmamus. III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sie legantur, quemadmodum fel. rec-. Decessor Noster Benedictus XIV pro Regnis Hispániáé et Lusitaniae praescripsit. Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legát quae in Missali inscribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu celebraturus sit, facta ei potestate anticipandae alterius et tertiae. IV. Sicubi acciderit, ut Augustissimum Sacramentum sit expositum pro Oratione