Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
192 ] 1 ( ( 1 1 1 1 1 i 1 ] ] 1 : 1 Nr. 5636. De auctore et compositione episto- ; lae s. Pauli : Ad Hebraeos. Eos autem, qui res temperant populorum, oramus vehementer atque obtestamur, ut iam inducant animum sua omnia dissidia saluti societatis humanae remittere : ;onsiderent iam nimis miseriarum et luctuum huic mortali vitae comitari, ut non sam oporteat longe miseriorem ac luctuosiorem reddere; satis esse velint quod iam gditum est ruinarum, satis quod effusum est humani cruoris; properent igitur pacis inire consilia et miscere dextras; praeclara enimvero tum sibi tum suae quisque genti lerent a Deo praemia; optime de civili hominum consortione merebuntur; Nobis autem, qui ex hac eadem tanta perturbatione rerum non mediocres difficultates in ipso auspicando Apostolico munere experimur, sane gratissimum se facturos sciant atque optatissimum. Dátum ex aedibus Vaticanis, die VIII. Septembris, in festő Mariae Sanctissimae Nascentis, anno MCMXIV. BENEDICTUS PP. XV. Coloczae, die 25. Octobris 1914. TDropositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio „De Re Biblica" ita respondendum decrevit. Quaer. I. Utrum dubiis, quae primis saeculis, ob haereticorum imprimis abusum, aliquorum in Occidente animos tenuere circa divinam inspirationem ac Paulinam originem epistolae ad Hebraeos, tanta vis tribuenda sit, ut, attenta perpetua, unanimi ac constanti Orientalium Patrum affirmatione, cui post saeculum IV. totius Occidentalis Ecclessiae plenus accessit consensus ; perpensis quoque Summorum Pontificum sacrorumque Conciliorum, Tridentini praesertim actis, necnon perpetuo Ecclesiae universalis usu, haesitare liceat, eam non solum inter canonicas, — quod de fide definitum est, — verum etiam inter genuinas Apostoli Pauli epistolas certo recensere? Resp. Negatíve. Quaer. II. Utrum argumenta, quae desumi solent sive ex insolita nominis Pauli absentia et consueti exordii salutationisque omissione in epistola ad Hebraeos, — sive ex eiusdem linguae graecae puritate, dictionis ac styli elegantia et perfectione, — sive ex modo quo in ea Vetus Testamentum allegatur et ex eo arguitur, — sive ex differentiis quibusdam, quae inter huius ceterarumque Pauli epistolarum doctrinam exsistere praetenauntur, aliquomodo eiusdem Paulinam originem infirmare valeant; an potius perfecta doctrinae ac sententiarum consensio, admonitionum et exhortationum similitudo, necnon locutionum ac ipsorum verborum concordia, a nonnullis quoque acatholicis celebrata, quae inter eam et reliqua Apostoli Gentium scripta observantur, eamdem Paulinam originem commonstrent atque confirment? Resp. Negatíve ad primam partém; affirmative ad alteram. Quaer. III. Utrum Paulus Apostolus ita huius epistolae auctor censendus sit, ut necessario affirmari debeat, ipsum eam totam non solum Spiritu Sancto inspirante concepisse et expressisse, verum etiam ea forma donasse quo prostat? Resp. Negatíve, salvo ulteriori Ecclesiae iudicio. Die autem 24. Junii anni 1914, in audientia infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa, Ssmus Dominus Noster Pius PP. X. praedicta responsa rata habuit ac publici iuris fieri mandavit. Romae, die 24. Junii 1914. — Laurentius Janssens, 0. S. B. Consultor ab Actis. Coloczae, die 24. Oct. 1914. A A nm. vallás és közokt. miniszter úr ^^ folyó évi 70273. és 93068/11. számok alatt kelt rendeleteiben kijelentette: 1. hogy az olyan korpótlékot élvező lelkész, aki 5617. sz. Lelkészi korpótlék állomásváltoztatás esetén.