Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
190 No. 5536. De sacramentali schismaticorum orientalium abso lutione. Tnter fideles Archidioecesis Coloczensis permulti existunt schismatici graecoorientalis dispersi. Saepissime magisque tempore belli emergitur quaestio: An aliquando absolvi possint schismatici materiales, qui in bona fide versantur? quamque Eminentissimus Dominus Archiepiscopus Strigoniensis in Ordinibus ad Clerum archidioecesanum sub Nro 5676 datis solvit sapienter. Opportunum omnino videtur ut hosce Ordines meo Clero quoque communicem, ut sequitur. Justo, nimis tamen acerbo íurente belli certamine, de die in diem magis augescit numerus adversariorum militum, qui aut coacti arma posuere, aut vero in acie fortiter dimicantes vulneribus sauciati imbellesque effecti in captivitatem devenere, a no stratibus pari humanitate et innata hospitalitate excepti. Milites utplurimum schismatici orientales, aegre decumbentes et in mortis articulo constituti, non raro sacramenta sibi a nostris sacerdotibus dari petunt, et utrum id licité facere valeant, identidem a nobis quaesitum est. Profecto homines, miseratione digni, de quibus agitur, licet professione religionis dissideant, bonam tamen eos habere indolein et in optima fide versari, cuique notum est. Schismatici etenim orientales, unum alterumque si excipias, circa fidei veritates in crassa versantur praeter omnem culpam ignorantia, religionemque in meris caeremoniis positam et ritibus comprehensam persuasum omnino tenent, ita ut fere omnes schismatici materiales habendi sint. Jam vero quoad hos Sacro Officio propositum est dubium ut sequitur: An aliquando absolvi possint schismatici materiales, qui in bona fide versantur? et S. C. 0. die 20. Julii 1898. respondit: „Cum scandalum nequeat vitari negatíve, praeter mortis articulum; et tunc efficaciter remoto scandalo." „Quam declarationera SS. D. Leo PP. XIII. adprobavit 22. Julii 1898. (Vide Archiv für Kirchenrecht 1899. pag. 336.) Igitur ut schismatici materiales sacramentaliter licité absolvi possint (dummodo sciant quae de necessitate medii et praecepti sunt necessaria), requiritur; 1) ut nullum timendum adsit offendiculum, quod tamen facillime praeverti potest, quia auditio confessionis fit absque testibus, vei si in uno cubiculo inter alios infirmos decumbat, sacerdos illum ita absolvere poterit, quin alii animadvertant ipsum peccata confessum fuisse; 2) sacramentali absolutione donandus constitutus esse debet in articulo mortis seu instanti vitae periculo, atque peccata sua necesse est ut prius rite confiteatur. Suapte tamen intelligiturschismaticis materialibus esto rite confessis et sacramentaliter absolutis SS. Eucharistiam praebere non licere, siquidem Sacramentum mirabile signum est externum intimae fidelium cum Ecclesia Christi unionis. Item non potest illis administrari extrema unctio, quia facile exinde scandalum oriretur, et absolutio sacramentalis omnino sufficit. Coloczae, die 18. Octobris 1914. clero Archidioecesis ad servitium activum militare vocati sunt Mészáros Adalbertus administrator Tompaensis, Beit Antonius coop. Kerényensis, Erdődy Iulius coop. Mélykútensis, Ivánovics Andreas coop. Szabadkaensis, Kanyó Ludovicus coop. Szabadkaensis, Kertész Ioseplius coop. Topolyaensis, Koráni Elemerus coop. Futakensis, SütőIoannescoop. Bácsalmásensis, Werner Michaél catech. Magyarkanizsaensis, Wildinger Iacobus coop. Neoplantaensis. Coloczae, die 17. Octobris a. 1914. Nr. 5533. Ad servitium activum militare vocati. Leopoldus ITL p. Archiepiscopus. Kiadja az Érseki Hivatal Kalocsán. Nyomatott Jurcsó Antal könyvnyomdájában Kalocsán.