Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1914
Index
108 — Nihil magis ad animum sacerdotis confortandum, reficiendum et sanctificandum conducit, quam reverti certis vicibus ad piam mentis solitudinem, in qua admissa damna resarciuntur, zelus sacerdotalis de novo accenditur. Haec autem omnia, quae hucusque recensui, adhibendo atque faciendo non tantum muneris vestri partes implebitis, sed etiam ad calamitates, quibus nostro aevo genus humánum premitur ac affligitur, minuendas, plurimum confertis. Nullus enim ambiguo pronuntiare Vobis, si Ecclesiae fideles ministri fueritis, maximos simul patriae futuros benefactores, quibus etiam si praemia hujus mundi defuerint, in conscientia expleti sacri muneris et certa aeternae retributionis spe a Domino repromissa, consolationem, quae omnem sensum exsuperat, novos denique ad fortiter contra quaevis mala dimicandum, et in bono ad finem usque perseverandum stimulos reperietis. Ignoscite, quaeso, Fratres Dilectissimi, si in his nimium fortasse immoratus sum, quasi vero tam prolixa oratione Vobis alloqui opus fuisset. Non ita; sed audistis, in quam cum S. Gregorio, ex Evangelica lectione eruditionem vestram, audistis et periculum nostrum. Eja, Sacerdotes omnes, saeculares et regulares, dexteram societatis Vobis porrigo, unitis viribus agamus, ut ministerium sacrosanctum impleamus. Infirmitatem meam Vestrae communi charitati commendo, Vestrisque precibus adjuvari instanter peto, sicut et ego memóriám Vestri in orationibus meis semper faciam. Quia vero non sumus sufücientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed omnis nostra sufücientia ex Deo est, 1) jungamus Nos humili et patienti Cordi Jesu, quod est cor amici, cor patris, cor Salvatoris. Cor isthoc sit exemplar nostrum, ut sit aliquando merces nostra! Beatissima Virgo i) II. Cor. 3, 5. Maria mater nostra ac patrona nostra, consolatrix nostra, fortitudo nostra, auxilium nostrum succurrat nobis sua benigna intercessione apud Filium in omnibus necessitatibus nostris, angustiis, tribulationibus, in vita et in morte! Omni die, praeprimis autem in articulo mortis succurrat nobis et suscipiat nos illa clemens, pia, dulcis Virgo Maria! Imploremus et auxilium ipsius quoque Sancti Regis Stephani, Archidioecesis nostrae patroni, ut omnes usque ad mortem perseveremus in avita illa fide, quam sancti regis zelus apöstolicus in oras nostras invexit et rigavit. Tandem levate mecum oculos, levate manus in coelum omnes, qui estis mihi adjutores in opus ministerii, quod hodierna die divina favente clementia auspicor, et omnes uno ore et voto deprecemur Deum Patrem Omnipotentem: ut Beatissimum Patrem nostrum Pium X, quem pastorem Ecclesiae suae praeesse voluit, assidua protectione gubernet, in augusta sede, diu ac piacidé, rei Christianae praesidio, civilis etiam societatis saluti omniumque populorum amori votisque sospitem ac incoluraem servet atque benignissime concedat, ut pleno Ecclesiae triumpho recreatus, navim Petri compositis fluctibus securum in portum deductam aspiciat. Quotidianas easque ardentes Deo offerainus preces, ut in protectione Augustissimi Imperatoris Francisci Josephi, Regis Nostri Apostoliéi antiqua brachii sui operetur miracula, ut superatis pacis inimicis securam nobis praestet christianam libertatem, et sub sapientissimo Ejus regimine „quietam et tranquillam vitám agamus in omni pietate et castitate." 1) Fundamus preces pro Patriae nostrae felici statu, prosperitate et incolumitate! Sed orate, Fratres Dilectissimi, et pro i) Tim 2, 2.