Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

- 85 — XVIII. Nr. 3835. Sacerdotale foedus „Pro Pontifice et Ecclesia." JEjpistola Suae Sanctitatis ad V. E. Fran­ciscum Virgilium Card. Dubilard. Archi­episcopum Camberiensem. Dilecte Fili Noster, salutem et aposto­licam benedictionem. — Laudari satis non potest illud „sacerdotum ex quavis natione foedus pro Pontifice et Ecclesia" quod te quum auctore coaluit, tum summo mode­ratore utitur, si quidem praeclara ejus uti­litas atque adeo opportunitas consideretur. Nam qui, instigante diabolo, vetus hodie propositum urgent impediendae salutis aeter­nae, quam humano generi divinus Redem­ptor profuso sanguine comparavit, ii fere nihil agunt impensius, quam ut ab obsequio et fide Ecclesiae et Romani Pontificis avertant homines: quippe intelligunt non ab eo Jesum Christum diligi, qui vei Sponsam vei Vi­carium negligat Christi. Atque ob eam causam malis improborum artibus obno­xius maximé est clerus, qui certe ab of­ficio si discesserit, facile discessio populi consequatur. Contra igitur omnino est la­borandum, ut qui sunt e sacro ordine, magis ac magis ita afficiantur erga Eccle­siam Ecclesiaeque Caput, quemadmodum eos in primis decet, id est ut pientissimo studio et ipsi flagrent et alios inflammare cupiant. Jam vero hujus ipsius rei gratia institutum esse videmus sacerdotale, de quo loquimur, foedus: cujus qui sunt partici­pes, non ii quidem aliis tenentur officiis, nisi communibus sacerdotum ceterorum, sed ta­men in eis servandis singularem quamdam diligentiam profitentur. Illud autem Nobis pergratum est quod ante omnia sibi habent propositum, praecepta et monita, quaecumque dederit Romanus Pontifex, et sequi volen­tibus animis et stúdiósé inculcare aliis; item quod promittunt se ex omnibus Catho­LITT. CIRC. 1913. licorum scriptionibus, quae vei quotidie vei in dies certos vulgari solent, eas omni ope adjuturos, quae causam Religionis aperte, duce apostolica Sede, tueantur. Quod vero hanc inopiam considerantes, in qua Vicarius Christi versatur, ad eam sub­levandam non satis habent quotannis reser­vare aliquid, sed sponsione se obligant, peculiarem sane merentur cum a Nobis laudem tum mercedem a Deo. — Qua­propter ut gratum his dilectis filiis testare­mur animum simulque, ut fructuosior eva­deret eorum opera, de spirituali Ecclesiae thesauro, ciijus penes Nos est dispensatio, plura nuper, ut nosti, eis indulgendo tribu­imus. Nunc scias consilium universo loederi moderando ita compositum, ut significasti, Nobis probari a Nobisque ratum haberi. Jam, quod reliquum est, Deum rogantes ut rei tam bene auspicatae faveat, caeles­tium munerum auspicem ac praecipuae benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem tibi, dilecte Fili Noster, et omnibus quotquot sunt et erunt de sacer­dotali hoc foedere, amantissime impertimus. — Dátum Romae apud S. Petrum, die XXVIII. mensis április MCMXIII, Pontifi­catus Nostri anno decimo. Pius PP. X. Coloczae, die 20. Julii 1913. Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp.X., in audientia R. P. D. Adsessori S. Officii imper­tita, benigne declaravit, índulgentias et facul­tates ad índulgentias spectantes, quibus dita­tum est Sacerdotum ex quavis natione foedus pro Pontifice et Ecclesia, quibusque innu­itur in apostolicis Litteris d. d. 27. mensis április 1913., esse sequentes: 1. Facultas Benedictionem Papalem impertiendi semel in anno, in fine concio­18 Nr. 3836 Indulgentiae Sacerdotali foederi „Pro Pontifice et Ecclesia" concessae.

Next

/
Thumbnails
Contents