Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

81 — XVII. Nr. 3555. Actuum Apostolorum auctor, tem­pus composi­tionis et histo­rica Veritas. I. Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica ita respondendum decrevit: I. Utrum perspecta potissimum Eccle­siae universae traditione usque ad primae­vos ecclesiasticos scriptores assurgente, at­tentisque internis rationibus libri Actuum sive in se sive in sua ad tertium Evangé­lium relatione considerati et praesertim rau­tua utriusque prologi affinitate et connexi­one (Luc., I., 1—4.; Act., I., 1—2.), uti certum tenendum sit volumen, quod titulo Actus Apostolorum, seu i7?«fetg 'AtcooxóIwv, praenotatur, Lucám evangelistam habere auctorem ? R. Affirmative. II. Utrum criticis rationibus, desump­tis tum ex lingua et stylo, tum ex enar­randi modo, tum ex unitate scopi et doc­trinae, demonstrari possit librum Actuum Apostolorum uni dumtaxat auctori tribui debere; ac proinde eam recentiorum scrip­torum sententiam, quae tenet Lucám non esse libri auctorem unicum, sed diversos esse agnoscendos ejusdem libri auctores, quovis fundamento esse destitutam ? R. Aífirmative ad utramque partém. III. Utrum, in specie, pericopae in actis conspicuae, in quibus, abrupto usu tertiae personae, inducitur prima plurá­lis (Wirstücke), unitatem compositionis et authenticitatem infirment; vei potius histo­rice et philologice consideratae eam confir­mare dicendae sint? R. Negatíve ad primam partém, affir­mative ad secundam. LITT. CIRC. 1913. IV. Utrum, ex eo quod liber ipse, vix mentione facta biennii primae romanae Pauli captivitatis, abrupte clauditur, inferri liceat auctorem volumen alterum deperdi­tum conscripsisse, aut conscribere inten­disse, ac proinde tempus compositionis libri Actuum longe possit post eamdem capti­vitatem differri; vei potius jure et merito retinendum sit Lucám sub finem primae captivitatis romanae apostoli Pauli librum absolvisse? R. Negatíve ad primam partém, affir­mative ad secundam. V. Utrum, si simul considerentur tum frequens ac facile commercium quod pro­cul dubio habuit Lucas cum primis et praecipuis ecclesiae Palestiniensis fundato­ribus nec non cum Paulo gentium Apos­tolo, cujus et in evangelica praedicatione adjutor et in itineribus comes fűit; tum solita ejus industria et diligentia in exqui­rendis testibus rebusqe suis oculis obser­vandis; tum denique plerumque evidens et mirabilis consensus libri Actuum cum ipsis Pauli epistolis et cum sincerioribus históriáé monumentis; certo teneri debeat Lucám fontes omni fide dignos prae manibus ha­buisse eosque accurate, probe et fideliter adhibuisse: adeo ut plenam auctoritatem historicam sibi jure vindicet? R. Affirmative. VI. Utrum difficultates quae passim objici solent tum ex factis supernaturalibus a Luca narratis; tum ex relatione quorum­dam sermonum, qui, cum sint compendiose traditi, censentur conficti et circumstantiis adaptati; tum ex nonnulis locis ab história 17

Next

/
Thumbnails
Contents