Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

XIII. Nr. 2130. Facultas eri­gendi societa­tes titulo divi­ni Infantis Pragensis. 1 t PIUS PP. X. A.d perpetuam rei memóriám. — Signifi­cat Nobis dilectus filius hodiernus Praeposi­tus generális Ordinis Carmelitarum Excal­ceatorum, tribus fere a saeculis, scilicet ab anno MDCXXVIII. in coenobio S. Mariae a Victoria, ipsius Ordinis, Pragae, fidelium venerationi propositam esse parvam divini Infantis statuam. Addit idem Praepositus fidelium pietatem erga puerum Jesum, vei a primis temporibus mirandum in modum ortam, indesinenter, ad praesens usque aevum, non modo perseverasse, sed in dies percrebuisse, et modo sub titulo divini Infantis Pragensis pluribus in Ecclesiis, potissimum Carmelitarum Ordinis coenobiis continentibus, et dicata altaria, et canonice erecta Sodalitia reperiri; passimque per uni­versum terrarum orbem divini ipsius Infantis Pragensis imagines ac numismata, impressa­que per typos de eodem scripta diffundi. Cum vero haec devotio jure meritoque Carmelitarum Ordinis propria dici queat, in ascete.rio enim Pragensi opera religiosi viri Carmelitae b. m. Cyrilli a Matre Dei originem duxit, ipsiusque devotionis actuosi 5unt propagatores illius Ordinis alumni, ! quos unice fideles adeunt, ut vei inscripti­3nem in piam Unionem efflagitent, vei pie­atis adminicula exquirant, vei ad altaria divini Infantis preces exhibendas curent, dcirco generális idem Praepositus suppliciter i Nobis petit, ut peramplam ipsi veniam aciamus, ex qua tum in ecclesiis Ordinis, um in aliis ubique terrarum sitis, piam sodalitatem a divino Infante Pragensi appel­latam rite erigere valeat. Nos autem votis his annuentes, inspecto potissimum suffragio VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium Congre­gationi praepositoruin Concilii Tridentini decretis interpretandis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum, nunc et in posterum exsistenti Praeposilo generáli religiosi Ordinis Carmeli­tarum Excalceatorum facultatem tribuimus, cujus vigore Sodalitatem sub titulo divini Infantis Pragensis, in qualibet tum ejusdem Ordinis, tum alia publica ecclesia, de re­spectivi Ordinarii consensu, ubique terrarum erigere possit ac valeat; servata tamen forma praescripta in Constitutione Clementis PP. VIII. rec. me. Nostri decessoris, quae incipit Quaecurnque, aliisque desuper editis aposto­licis ordinationibus et gratis omnino. Haec concedimus et mandamus, decernentes prae­sentes Nostras Eitteras firmas validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suos­que plenos atque integros effectus sortiri, atque detinere, illisque ad quos spectant sive spectare poterunt in posterum, plenis­sime suffragari; sicque rite judicandum jugiter esse ac definiendum, irritumque et inane fieri, si secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque; Dátum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXX. Mártii MCMXIII, Pontificatus Nostri anno decimo. R. Card. Merry Del Val, a Secretis status. Coloczae, die 26. Április 1913. LITT. CIRC. 1913. 13

Next

/
Thumbnails
Contents