Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 43 — Nr. 1749. Qualitas missae ad in­dulgentiam Altaris Privi­legiati lucran­dam. Decretum S. Congregationis S. Ofticii (Sectio de Indulgentiis) de qualitate missae ad indulgentiam Altaris Privilegiati lucran­dam hisce publico: Augescentibus in diem concessionibus sive localibus sive personalibus altaris, quod vocant, privilegiati, nec non Missarum cum privilegio ex parte fidelium petitionibus, ne facilis neglectus conditionis, sub poena nullitatis in praesens requisitae, legendi, cum liceat, Missam de Requie aut adjiciendi ad Missam de feria vei vigilia Orationem defunctorum propriam, in grave purgantium animarum detrimentum vergat, supremae huic sacrae Congregationi sancti Olficii, cui res universa de Indulgentiis demandata est, pluribus ex locis oblatae sunt preces pro ejusmodi conditionis relaxatione. Quibus mature perpensis, Emi ac Rmi DD. Cardi­nales Inquisitores generales, in plenario conventu habito feria IV. die 19. Februarii anni 1913, supplicandum Sanctissimo cen­suerunt, ut sequens Decretum pro universa Ecclesia adprobare, ac de plenitudine Suae potestatis firmum ratumque habere digna­retur: „Ad Altaris privilegiati, quod vocant, Indulgentiam lucrandam, non amplius in posterum sub poena nullitatis requiri, Missam de requie aut de feria vei vigilia cum Oratione defuncti propria celebrari; id tamen lauda­biliter fieri, cum licet ac decet, pietatis gratia erga defunctum." Et sequenti feria V. die 20. ejusdem mensis, sanctissimus Dominus noster Do­minus Pius divina providentia Papa X, in solita audientia R. P. D. Adsessori supremae hujus sacrae Congregationis impertita, be­nigne annuere dignatus est juxta Emorum Patrum suffragia. Contrariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M. Card. Ram­polla f D. Archiep. Seleucien., Ads. S. 0. Coloczae, die 6. Április 1913. .A.d supremam S. Offici Congregationem dubium delatum est, an favores spirituales concessi per Decretum ejusdem S. Congre­gationis die 29. Augusti 1912. recitantibus post Missae sacrificium piam orationem Obsecro te, dulcissime Domine Jesu Christe, integri permaneant, si, prout legitur qui­busdam in editionibus jam vulgatis, ita eadem oratio amplificata proferatur: „...Mors tua sit mihi vita indeficiens, Crux tua „sit mihi glória sempiterna." Et Eminentissimi ac Reverendissimi Domini Cardinales Inquisitores generales, in plenario coetu, feria IV. die 26. Februarii 1913. habito, dixerunt: Affirmative. Sequenti vero feria V., die 27., eodem mense eodemque anno, Ssmus D. N. D. Pius divina providentia Papa X, in solita audientia R. P. D. Adsessori sancti Officii impertita, sententiam Emorum Patrum, suprema Sua auctoritate confirmavit. Con­trariis quibuscumque non obstantibus. L. f S. M Card. Rampolla. f D. Archiep. Sele­ucien., Ads. S. 0. Coloczae, die 6. Április 1913. Az Országos Magyar Cecilia Egyesület f. évi április hó 17-én tartja ünnepi köz­gyűlését Budapesten a központi papnövelde dísztermében. A közgyűlés művészi" fényét *) Litt. Circ. 1912. pag. 111. Nr. 1750. Declaratio*) circa for­mulám oratio­nis „Obsecro Te" post mis­sam reci­tandae. 1 756. sz. Orsz. Magyar Cecilia Egye­sület köz­gyűlése. LITT. CIRC. 1913. 11

Next

/
Thumbnails
Contents