Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 38 -­one inclusive, Basilicas S. Joannis in La­terano, S. Petri Principis Apostolorum ac S. Pauli extra muros bis singulas adeant, et ibi aliquandiu pro Ecclesiae catholicae et hujus Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro haeresum exstirpatione, et omnium errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia et to­tius fidelium populi pace et unitate se­cundum mentem Nostram preces ad Deum effundant, ac semel intra hujusmodi tem­poris spatium, admissis rite expiatis, cae­lesti convivio se reficiant, atque insu­per eleemosynam pro sua quisque facul­tate vei in egenos, vei, si maiint, ad pias caussas erogent, plenissimam omnium pec­catorum Indulgentiam ad instar Jubilaei generális concedimus et impertimus. Iis vero, qui ad Urbem convenire nequeant, Plenariam eandem largimur Indulgentiam, dummodo sui loci templum vei templa, ab Ordinario semel tantum designanda, pari temporis intervallo, omnino sexies visitent, et alia pietatis opera, quae supe­rius diximus, integre perficiant. Veniam praeterea facimus, ut haec Plenaria Indul­gentia etiam animabus, quae Deo in cari­tate conjunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit ac valeat. Concedimus autem, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia seu alio ad certam stationem se receperint, operibus suprascriptis peractis, et visitata sexies ecclesia cathedrali vei majori aut parochiali loci eorum domicilii seu stationis, eandem Indulgentiam consequi licité queant. Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque sive laicis, sive ecclesiasticis, saecularibus vei regularibus, in carcere vei captivitate exsistentibus, vei aliqua corporis infirmitate, seu alio quo­vis impedimento detentis, qui memorata opera, vei aliqua ex iis praestare nequeant, ut illa Confessarius in alia pietatis opera commutare, vei in aliud proximum tempus prorogare possit, eaque injungere, quae ipsi poenitentes efficere poterunt, cum facul­tate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui ad eam nondum admissi fuerint, concedimus item atque indulgemus. Insuper omnibus et singulis Christifidelibus tum laicis, tum ecclesiasticis saecularibus vei regularibus, cujusvis Ordinis et Instituti, etiam specialiter nominandi, facultatem facimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemlibet presbyterum Confessarium saecularem seu regularem ex actu appro­batis, et hac facultate fas sit uti etiam monialibus, novitiis, aliisque mulieribus intra claustra degentibus, dummodo Con­fessarius approbatus sit pro monialibus. Talis Confessarius eosdem vei easdem intra dictum temporis spatium ad confessionem apud ipsum peragendam accedentes animo praesens Jubilaeum consequendi, et reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adim­plendi, hac vice et in foro conscientiae dumtaxat ab excommunicationis, suspensi­onis, et aliis ecclesiasticis sententiis et censuris, a jure vei ab homine quavis de causa latis vei inflictis, etiam Ordinariis locorum et Nobis, seu Sedi Apostolicae etiam in casibus cuicumque ac Summo Pontifici et sedi Apostolicae speciali licet modo reservatis, et qui alias in concessione quantumvis ampla non intelligerentur con­cessi, nec non ab omnibus peccatis et ex­cessibus, quantumcumque gravibus et enor­mibus, etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi Apostolicae, ut praefertur, reservatis, injuncta ipsis poenitentia salutari, aliisque de jure injungendis, et si de haeresi agatur, abjuratis priuS et retractatis erroribus, prout de jure, absolvere; nec non vota quae­curaque etiam jurata ac Sedi Apostolicae reservata (exceptis semper castitatis, religi­onis et obligationis, quae a tertio acceptata fuerint, seu in quibus agatur de praejudicio tertii, nec non poenalibus, quae praeser-

Next

/
Thumbnails
Contents