Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 33 -­Nr. 783. ResponsaS.C. de disciplina Sacramento­rum ad quae­dam dubia ... Amidőn a főtiszt. Főhatóságot ezen változásról értesíteni szerencsém van, legyen szabad egyben az új szaklapot a főtiszt. Főhatóság nagybecsű támogatásába leg­melegebben ajánlani. — Budapest, 1913. február hó 25. A miniszter rendeletéből: Radnai osztálytanácsos. Kalocsa, 1913. március 7. In plenario eminentissimorum Patrum coe­tu, habito in palatio apostolico Vaticano die 20. decembris 1912, sequentia dubia proposita fuerunt: I. An et quibus de causis Ordinarii permittere possint per modum actus, ut sacrosancta missa extra locum sacrum, pri­vatis in domibus, celebretur. II. An Ordinarii permittere possint, ut parvulis, praeterquam quod instanté mortis periculo vei urgente infirmitate, domi bap­tismatis sacramentum administretur. III. An Ordinarii permittere possint, ut mala affectis valetudine, qui domo egredi nequeant et sacram Communionem ob de­votionem petant, cum praesertim in aliquo paroecia plures petant, vei aliquis petat frequenter, S. Eucharistia privátim, seu non observatis Rituális praescriptionibus, ab ecelesia domum deferatur. Et Emi Patres, re mature perpensa, reposuerunt: Ad I. Affirmative ex justis et rationa­bilibus causis, per modum actus, non ta­men in cubiculo, sed in loco decenti, ser­vatisque aliis de jure servandis et gratis omnino quocumque titulo. Ad II. Affirmative ex justa et rationa­bili causa. Ad III. Affirmative ex justa et ratio­nabili causa, servato saltem ritu proposito a Benedicto XIV. in Decreto Inter omnigenas, 2. Februarii 1744, §. 23, scilicet: „Sacerdos stolam semper habeat propriis coopertam ves­tibus; in sacculo seu bursa pixidem recondat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat; et nunqtiam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu clerici, associetur Quas resolutiones Ssmus D. N. Pius PP. X. in audientia habita ab infrascripto Secretario die 22. decembris 1912, ratas habere et confirmare dignatus est. Dátum Romae, e Secretaria S. C. de discipiina Sacramentorum, die 23. decembris 1912. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Coloczae, die 7-a Mártii 1913. Supremae S. Congregationi S. Officii se­quentia exhibita sunt dubia de Missis triginta quae Gregorianae nuncupantur, nec non de Altaribus, tum ecclesiae S. Gregorii in Monté Coelio Urbis, tum alibi exsistenti­: bus, quae ad instar illius appellata sunt Gregoriana: I. Utrum sit necessarium quod Missae triginta, quae Gregorianae appellantur, cele­brentur triginta diebus continuis sine inter­ruptione ? Et quatenus affirmative: II. Utrum in casu satisfaciat sacerdos, qui eadem die bis vei ter, vei per se (v. gr. die Natalis Domini) vei per alios, cele­brationem reassumat, ita ut triginta dierum spatio Missae omnes celebrentur? Et qua­tenus negatíve: III. Utrum idem sacerdos teneatur alium sibi substituere celebraturum Missani ali­quam tricenariam? IV. Utrum quis satisfaciat obligationi curandi tricenarium Gregorianum, si pluribus sacerdotibus triginta Missas Gregorianas distributas committat, eadem die vei paucorum dierum spatio omnes celebrandas ad dictam intentionem ? V. Utrum diebus in tricenario occur­rentibus, in quibus Missa de requie a rubricis permittitur, ipsa legi debeat ad onus tricenarii Gregoriani satisfaciendum ? VI. Utrum Altare S. Gregorii in Monté Coelio de Urbe sit vere ac proprie privilegi­atum ? Nr. 1276. Decretum S. Congr. S. Officii circa missas Gre­gorianas et Altaria Gre­goriana.

Next

/
Thumbnails
Contents