Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1913

Index

— 109 -­I. Nocturno ipsius Dominicae; Lectiones vero de Feria, si transferantur vei antici­pentur, dummodo tamen simul cum Le­ctionibus Dominicae non dicantur, sumant Responsoria de Feria currenti, in Feriis Temporis Paschalis noviter disponenda. Excipiuntur tamen: a) Lectiones de Scriptura occurrenti infra Octavas privilegiatas Ecclesiae uni­vers'alis recitandae, quae semper dicuntur cum Responsoriis de Octava. b) Lectiones de aliquo Initio Scriptu­rae occurrentis, quae necessario ponendae sint juxta Rubricas, in Officiis Lectiones proprias vei de Communi assignatas ha­bentibus, quaeque dicuntur cum Respon­soriis propriis de hujusmodi Officiis, si habeantur, secus cum Responsoriis de Tem­pore, numquam vero de Communi. c) Lectiones de Scriptura in Domini­cis post Epiphaniam positae, quae si infra hebdomadam transferantur, dicuntur cum Responsoriis de Feria currenti. d) Responsoria Feriae II. infra Hebdo­madam I. post Epiphaniam et Feriae II. infra Hebdomadam I. post Octavam Pente­costes, quae si sua die impediantur, ulte­rius transíeruntur, juxta proprias Rubricas. 2. Responsoria quae in Festis S. Lu­ciáé Virg. et Mart., Ss. Joannis et Pauli Mm., et S. Clementis Papae et Mart. in I. Nocturno habentur propria, ponantur in II. Nocturno, loco Responsoriorum de Com­muni, et in I. Nocturno dicantur Lectiones de Scriptura occurrenti cum Responsoriis de Tempore. 3. Similiter omnia quae in Festő S. Elisabeth Reginae et Viduae, habentur propriae, praeter Invitatorium, Hymnos, Lectiones II. Nocturni, Versus ad utras­que Vesperas et Laudes, Antiphonas ad Magnificat et ad Benedictus, et Orationem, expungantur, et in I. Nocturno item dican­tur Lectiones de Scriptura occurrenti cum Responsoriis de Tempore. 4. In Commemoratione Omnium Fi­delium Defunctorum, Psalmi ad Comple­torium et alias Horas minores, non am­plius sumantur de occurrenti hebdomadae die, sed proprii assignentur. IV. De Occurrentia et translatione Fe­storum, eorumque concurrentia. 1. Fiesta Duplicia I. et II. Classis, tam Ecclesiae universalis quam alicujus loci propria, impedita etiam perpetuo, quo­cumque sublato privilegio hucusque certis Festis concesso, transferantur in primam sequentem diem non impeditam a Domi­nica quavis vei Vigilia Epiphaniae, ab alio Festő Duplici I. vei II. Classis, vei ab Offi­ciis ejusmodi Festa respective excludentibus. Eadem Festa, tam I. quam II. Classis, in II. Vesperis non admittunt Comme.mo­rationem sequentis diei infra Octavam, neque cujusvis Officii Simplicis, etiam si postera die integrum de eis celebrandum sit Officium. 2. Festa vero Duplicia majora vei mi­nora aut Semiduplicia, quae in universa Ecclesia celebrantur, si accidentaliter vei perpetuo impedita fuerint non transferun­tur, sed de eis fit Commemoratio juxta Rubricas et legitur IX. Lectio historica. Si tamen Festum impediens fuerit Duplex I. Classis Domini universalis Ecclesiae, nil fit de Festő ut supra impedito: si vero fuerit aliud Duplex I. Classis, de Officio impedito fit Commemoratio tantum in Laudibus et in Missis privatis et non le­gitur IX. Lectio. Idem servatur de Festis propriis alicujus Nationis, Dioecesis, Or­dinis vei Instituti, quae pariter, si in ali­qua particulari Ecclesia suo die fuerint impedita, commemorantur vei omittuntur, ut supra. Festa autem propria alicujus Nationis, Dioecesis, Ordinis, Instituti vei particularis Ecclesiae, quae in tota Na­tione, Dioecesi, Ordine, Instituto vei in sua particulari Ecclesia impediantur, si impedimentum sit accidentale, pariter com-

Next

/
Thumbnails
Contents