Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 31 — vi. Nr. 463. Constitutio Apostolica de nova psalterii in Breviario Romano di­spositione. PIÜS EPISCOPUS SERVÜS SERVOpUM DEI AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. Divino afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pie­tatem, qui offerebant hostiam laudis semper Bco, id est, fructum lábiorum confitentium nornini eius; 1) verum etiam ex more iam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse par­tém. Hinc illa, quam dicit Basilius nata Ecclesiae vox, 2) atque psalmodia, eius liymno­diae filia, ut a decessore Nostro Urbano VIII. appellatur, 3) quae canitur assidue ante sedem Bei et Agni, quaeque homines, in prirnis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Beum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur. 4) Pulchre ad rem Augustinus: Ut lene ab homine laudetur Beus, laudavit se ipse Beus; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum. 5) Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptura, cum vetus tum nova, divi­nitus inspirál a utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur; . . . at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum fructus) in se continens, cantus edit, et pro­prios insuper cum ipsis inter psallendum ») Hébr. 13, 15. ") Homil. in Ps. 1. n. 2. ") Bulla „Divinam psálmodiam." 4) Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor. n. 10. 6) In Psalm. 144. n. 1. exhibet. Haec iterum Athanasius 6) qui recte ibidem addit: Miki quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut se seipsum et proprü animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitetJ) Itaque Augus­tinus in Confessionibus: Quantum, iniquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meurn et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis. s) Etenim, quem non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa maiestate Dei. de omnipotentia, de inenarrabili iustitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus eius tam alte praedicatur? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro expe­ctatis humiles fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores poenitentis animae? Quem non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis munera in populum Israel atque in orane hominum genus pró­fécia narrat, cumque caelestis sapientia dogmata tradit? Quem denique non amore inflammet adumbrata stúdiósé imago Christi Redemptoris, cuius quidem Augustinus 9) vocem in omnibus Psalmis vei psallentem, vei gementem, vei laetantem in spe, vei suspirantem in re audiebat? Iure igitur optimo provisum est antiquitus et per decreta Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per monas­ticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas bebdo­6) Epist. ad Marcell, cit. n. 2. 7) Op. cit. n. 12. 8) Lib. IX. cap. 6. ») In Ps. 42. n. 1. LIITT. CIRC. 1912. 21 11

Next

/
Thumbnails
Contents