Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1912

Index

— 107 — Eme ac Revme Domine Mi Obsme. Quae ab Eminentia Vestra, litteris ad S. Hanc Congregationem die 28. Januarii hoc anno datis circa festa in Hungarico isto Regno servanda exposita sunt, in Audientia diei 11. hujus mensis SSmo Dno Nostro PIO PP. X. relata fuere. Sanctitas Sua nisi damna reformidaret quae animarum saluti obvenire exinde possunt, libenti animo Episcoporum istius Regni vota excepisset. Cum itaque nulla civili lege in isto Regno praepediatur quo­minus quae Motu Proprio, die 11. Julii anno elapso de diebus festis edito, constituta sunt serventur, vult Sanctitas Sua ut eadem proximo anno exsecutioni demandentur, iis tamen prae oculis habitis, quae ad ejusdem Decreti Supremi disciplinae ecclesiasticae ex­planationem, litteris S. Hujus Congregatio­nis die 3. elapsi mensis datis et in Actis Apostolicae Sedis editis, declarata fuerunt. Circa festum tamen Sancti Stephani, quod et in posterum servari poterit, cum civili etiam lege sit constitutum, id tantum immutatum voluit Sanctitas Sua, ut qui eadem die operibus servilibus vacare velint, non peccent. Ad alias vero quod attinet quaestio­nes ab E. V. suis litteris propositas per decisiones S. Hujus Congregationis alias datas et in Actis Apostolicae Sedis editas consultum iam satis videtur. Eminentiae Vestrae manus humillime deosculans me proflteor E. V. — Humill. Obedientiss. Servum C. Card. Gennari Praef. 0. Giorgi Secr. * * * URBIS ET ORBIS. Evulgato Motu Proprio Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X. De diebus festis, diei 2. Julii vertentis anni, nonnulli Sacrorum Antistites, ne accidat, ut dies Octava S. Ioseph, in Dominicis privile­giatis Quadragesimae occurrens, nullám in Officio et Missa commemorationem accipiat, et Officium dierum infra Octavam, Tempore Passionis adveniente, saepius omitti debeat, ab Ipso Sanctissimo Domino Nostro in­stantissime petierunt, utadaugendum cultum erga S. Ioseph, Ecclesiae Universalis Pa­tronum, Festum Ejus die 19. Mártii sine feriatione et sine Octava recolatur; Festum vero Patrocinii Ejusdem juribus et privilegiis omnibus, quae Patronis principalibus com­petunt, augeatur et sub ritu duplici primae classis cum Octava celebretur, prout jam in aliquibus locis et institutis recoli legitime consuevit; eo vei magis quod Tempus Paschale aptius recolendae solemnitati con­veniat, et Festum idem in Dominica III. post Pascha numquam impediri valeat. Item Rmi Episcopi, quoad Solemni­tatem Sanctissimi Corporis Christi, ab Eodem Sanctissimo Domino Nostro humillimis precibus postularunt, quod, remanente Feria V. Post Dominicam Ssmae Trinitatis Ejus Festő, absque tamen feriatione, externa Solemnitas ad insequentem Dominicam transferatur. Sanctissimus Dominus Noster, referente infrascripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, audito Commissionis Liturgicae suffragio, hujusmodi votis clementer deferens, firmo remanente Motu Proprio quoad reliqua Festa, statuit et decrevit: I. Festum Natale S. Ioseph, die 19. Mártii, sine feriatione et sine Octava, sub ritu duplici primae classis recolatur, adhibito titulo: Commemoratio solemnis S. Joseph, Sponsi B. M. V., Confessoris. II. Festum Patrocinii ejusdem S. Joseph Dominica III. post Pascha, sub ritu duplici I. classis cum Octava, addita Festi primarii qualitate, recolatur sub titulo: Solemnitas S. Joseph, Sponsi B. M. V., Confessoris, Ecclesiae Universalis Patroni. III. Diebus infra Octavam et die Octava Solemnitatis S. Joseph adhibeatur Officium, uti prostat in Appendice Octavarii Romani.

Next

/
Thumbnails
Contents