Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 92 — Resp.: Affirmative. II. Utrum traditionis suffragio satis fulciri censenda sit sententia quae tenet Matthaeum et ceteros Evangelistas in scri­bendo praecessisse, et primum Evangélium patrio sermone a Judaeis palaestinensibus tunc usitato, quibus opus illud erat direc­tum, conscripsisse ? Resp.: Affirmative ad utramque partém. III. Utrum redactio hujus originális textus differri possit ultra tempus eversionis Hierusalem, ita ut vaticinia quae de eadem eversione ibi leguntur, scripta fuerint post eventum; aut, quod allegari sólet Irenaei testimonium (Advers. haeres., lib. III, cap. I, n. 2), incertae et controversae interpre­tationis, tanti ponderis sit existimandum, ut cogat rejicere eorum sententiam qui congruentius traditioni censent eamdem re­dactionem etiam ante Pauli in Urbem ad­ventum fuisse confectam ? Resp.: Negatíve ad utramque partém. IV. Utrum sustineri vei probabiliter pos­sit illa modernorum quorumdam opinio, juxta quam Matthaeus non proprie et stricte Evan­gélium composuisset, quale nobis est traditum, sed tantummodo collectionem aliquam dicto­rum seu sermonum Christi, quibus tamquam fontibus usus esset alius auctor anonymus, quem Evangelii ipsius redactorem faciunt ? Resp.: Negatíve. V. Utrum ex eo quod Patres et eccle­siastici scriptores omnes, imo Ecclesia ipsa jam a suis incunabulis, unice usi sunt, tamquam canonico, graeco textu Evangelii sub Matthaei nomine cogniti, ne iis quidem exceptis, qui Matthaeum Apostolum patrio scripsisse sermone expresse tradiderunt, certo probari possit ipsum Evangélium graecum identicum esse quoad substantiam cum Evangelio illo, patrio sermone ab eodem Apostolo exarato ? Resp.: Affirmative. VI. Utrum ex eo quod auctor primi Evangelii scopum prosequitur praecipue dogmaticum et apologeticum, demonstrandi nempe Judaeis Jesum esse Messiam a pro­phetis praenuntiatum et e davidica stirpe progenitum, et quod insuper in disponendis factis et dictis quae enarrat et refert, non semper ordinem chronologicum tenet, deduci inde liceat ea non esse ut vera recipienda; aut etiam affirmari possit narrationes ges­torum et sermonum Christi, quae in ipso Evangelio leguntur, alterationem quandam et adaptationem sub influxu prophetiarum Veteris Testamenti et adultioris Ecclesiae status subiisse, ac proinde historicae veritati haud esse conformes ? Resp.: Negatíve ad utramque partém. VII. Utrum, speciatim solido funda­mento destitutae censeri jure debeant opi­niones eorum, qui in dubium revocant authenticitatem historicam duorum priorum capitum, in quibus genealógia et infantia Christi narrantur, sicut et quarumdam in re dogmatica magni momenti sententiarum, uti sunt illae quae respiciunt primatum Petri (Matth., XVI, 17—19), formám bap­tizandi cum universali missione praedicandi Apostolis traditam (Matth., XXVIII, 19—20), professionem fidei Apostolorum in divini­tatem Christi (Matth., XIV, 33), et alia hujusmodi, quae apud Matthaeum peculiari modo enuntiata occurrunt? Resp.: Affirmative. Die autem 19 Junii 1911. in audientia utrique infrascripto Rmo Consultori ab Actis benigne concessa, SSmus Dominus Noster Pius Papa X praedicta responsa rata habuit ac publici juris fieri mandavit. — Romae, die 19 Junii 1911. Fulcranus Vigouroux, Pr. S. S. Laurentius Janssens, 0. S. B. Consultores ab Actis. Coloczae, die 10. Julii 1911. "Valentinum Bedcsula, parochum Béregen­sem, die 9-a mensis Junii a. c. anno aeta­tis 59-o, presbyteratus vero 33-o inopinato mortuum esse dolenter significans animam Nr. 3797. Obitus Valentini Bedcsula.

Next

/
Thumbnails
Contents