Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

87 — V. Nr. 3511. Sacra exer­citia pro Clero. -A-Ppropinquante tempore, quo Clerus dioe­cesanus communibus ss. exercitiis spi­ritualibus interesse sólet, hisce in men­tem Ven. Cleri mei revoco et confirmo omnes dispositiones et monitiones, quas praedecessor meus quoad ss. exercitia spi­ritualia ad Vos Ven. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! direxit. Et quidem hisce et ego statuo, ut omnes et singuli sacerdotes albo liujus arcliidioecesis adscripti saltem tertio quoque anno per tres adminus dies sacris exercitiis vacare teneantur. A. R. D. Vicearchidiaconis et Parochis, parochi­arumque administratoribus vero injungo ut, in „informationibus de Curatis" et in „Informationibus de capellanis et aliis sacer­dotibus intraambitum parochiae degentibus" in rubrica, respective puncto secundo etiam ad hanc quaestionem respodeant: „Quando­nam sacra exercitia spiritualia peregit" ? Quum autem ss. exercitia tunc tantum optatum sortiantur effectum, si cum debita gravitate, stricta silentii et ordinis diurni observatione subeantur, in litteris circulari­bus a. 1909. pag. 83. statutam regulám hisce repeto. Tenor autem hujus regulae est: Abhic nonnisi illos sacerdotes archi­dioecesis meae obligationi suae sacra exer­citia saltem quovis triennio subeundi satis­facturos, qui durante ss. exercitiorum triduo quotidie saltem ab exordio precum matutinarum usque ad terminatas preces vespertinas continuo et sine ulla interru­ptione intra aedes, in quibus ss. exercitia habentur — commorati fuerint et silentium strictissime observaverint. Suapte intelligitur pro futuro quoque cuivis sacerdoti liberum esse, ut ss. exer­citia quovis anni tempore vei privátim vei in communi in aliqua religiosorum domo LITT. CIRC. 1911. 8 ! peragant. Hoc autem in casu petat a superi­ore domus testimonium de peractis ss. exer­citiis, ut fundamento illius Vicearchidiaconi (Parochi, Administratores) in informatione fide dignam relationem praestare possint de eo, quando et ubinam sacerdotes respec­tivi ss. exercítia peregerint. Quibus praemissis hisce notum reddo me ita disposuisse, ut ss. exercitia spiri­tualia communia hoc anno pro clero dioe­cesano ab hora 8-a vespertina diei 21-ae mensis Augusti usque ad mane 25-ae ejusdem mensis in aedibus seminarii minoris peragan­tur. Rogo omnes, qui his ss. exercitiis in­teresse cupiunt, ut hanc suam intentionem cancellariae meae Archiepiscopali usque ad 10-am mensis Augusti aperiant et eidem expresse significent, quandonam Colocam adveniant ? Quod reliquum est rogo Vos omnes Filii et Fratres in Christo Dilectissimi! ut quam plurimi ad hunc sacrum secessum convoletis. „Venite seorsuin in desertum locum et requiescite pusillum."*) Venite, ut hic spiritus renovetur, renascantur vires ad sacra munia alacriter subeunda. Imprimis autem illos invito sacerdotes, qui annis 1908, 1909, 1910. ordinati sunt, necnon illos, qui ultra bienium ss. exer­citiis non interfuerunt. Coloczae, die 23. Junii 1911. JN"agy örömmel szereztem tudomást arról, hogy egyházmegyém derék tanítói a nagy nyári szünidő alatt tartandó lelkigyakorla­tokon szívesen s szép számmal szoktak részt venni. Bizonyítéka ez annak, hogy kedvelt tanítóim mily komolyan foglalkoznak saját lelkük üdvösségének munkálásával s ') Marc. 6, 3. 3512. sz. Lelkigyakor­latok a taní­tók számára.

Next

/
Thumbnails
Contents