Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
— 66 — Patris Augustissimi Pontificis gloriose ecclesiam gubernantis Pii X. circa frequentem yel etiam quotidianam ss. Eucharistiae sumptionem nuncupatis, ut magis in dies satisfiat, quam diligentissimam navate operám, ut vinculum caritatis Christum inter et animas arctius in dies firmiusque ex frequenti frumenti electorum ac pharmaci immortalitatis usu évadat. Similem circa caetera quoque sacramenta administranda sacramentaliaque dispensanda exhibere velitis zeli industriam et alacritatem. Quae de parochorum agendis breviter sic monueram, eadem justa utique proportione et onere responsabilitatis servatis, ii quoque sibi dictum esse accipiant, qui qua capellani atque catechetae in partém sollicitudinis pastoralis sunt vocati. Ut providus paterfamilias minimorum filiorum tenerrimam sólet gerere curam sic mihi quoque ea gregis sacerdotalis pars maximé cordi est, quae in seminariis a teneris annis ad scientiam et disciplinam ecclesiasticam formatur, ubi juvenes, qui suae ad ministerium Christi vocationis specimina dederunt, jugum Domini portare assuescant ab adolescentia sua. Educatio horum stricte cclesiastica nostris praesertim necessaria évadit temporibus, ubi frigescente in mundo caritate auctisque omnis generis illiciis móres adolescentium mirum quantum periclitantur. Qui quidem adolescentes quanto propius ministerio altaris cum aetatis augmento accesserint, eo sollertius invigilandum, ut virtutum quoque laetiora in dies capiant incrementa. Quod praecipue valet de iis, qui in seminario majori sacris ordinibus suscipiendis semet accingunt, qui sanejam in seminario deposito vetere homine induere debent nóvum, ut seminario eggressi scholae Christi curriculum oum successu optimo emensi appareant. Geminam haec instituta sustinere debent vicém: gymnasia sunt etenim morum perfectiorum, academiae item scientiarum sacrarum. Uterque horum character aequilibrio servato semper prae oculis erithabendus ut dum modestia, verecundia, animi serenitate et humilitate angelica . cordis puritate rectique honoris amore imbuuntur, in scientiarum quoque palaestris pari gressu proficere non omittant. Sumant alas geminae in pietate et scientiis perfectionis atque ita in altiora elevati animo et corde ad coelestia tendant. LIos quidem progressus in scientiis divinis ita facere conentur, ut tumoré elationis et spiritu superbiae remoto, doctrinam sacram ad suimetipporum aliorumque aedificationem applicare addiscant, ut in spiritu ecclesiastico magis in dies semetipsos firmantes, idonei mox fidelium pastores evadere possint. Vos igitur sollicitissimo paterni cordis alloquor sensu qui plantarii hujus electi constituti estis hortulani: moderatores ac professores seminarii. Exhibeatis Vos viros secundum cor Dei in scientia sanctorum et in omni opere bono perfectos, quibus vasa Domini electa nomen ejus coram fidelibus archidioecesis portatura, suo jure committi possint, ut pupilla oculi custodienda. Agite in Domino, ut fi de moribusque et omni sentiendi ratione probatissimi deprehendanimi scientiam fundatam intemeratae vitae jungentes, quae alumnis seminarii speculae instar inserviat, igneae columnae instar praefulgeat, virtutesque, quas in levitis excolere cupitis, prius in vobismetipsis ad maturitatem perductae appareant. Tandem Vos quoque appello viros religiosos et sacratas Deo virgines, qui caritatis legem per communionem et societatem colitis quive in archidioecesi mihi commissa propriam vestram, item meorum fidelium operamini salutem. Non quasi ultimo solummodo loco dignos vos censerem, merita enim vestri instituti maximi semper habui et habebo, sed ad vestram laudem dico, quod ejusmodi Vos sciam sequi regulám, quae humilitati ac modes-