Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

Quis igitur non persuasum habeat fore, ut Idem ille — quem optime commendant lacrymae cleri populique Csanadiensis, ejus disces­sum amare deplangentis — Idem ille, magni sui praedecessoris vesti­giis inhaerens, et plebem Dei virtutibus instruat, et fidelium mentes spiritualium aromatum odoré períundat? Itaque altissima illa regia nominatio vere felicem posuit orbitati nostrae finem nosque ad agendas pro tanta consolatione Deo grates vehementer impellit. Quamobrem praevie monito eatenus fideli populo, die 26-a mensis Mártii, quae est Dominica Laetare, in ecclesia Colocensi sororum Ludi­magistrarum (pro ecclesia cathedrali), item in qualibet ecclesia parochiali necnon religiosorum Sacrum solemne (quod poterit esse votivum pro gratiarum actione) praemisso eidem hymno Ambrosiano cum oratione, pro omnigena novi Archipraesulis salute celebretur. Coloczae, die 19. Mártii 1911. Ludovieus Kleiner, Vicarius Capitularis.

Next

/
Thumbnails
Contents