Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
6 — Nr. 1251. Temporis spatium ad visitationem ecclesiae vei oratorii pro indulgentiis lucrandis determi natúr. quentia decernere atque enucleatius declarare voluit: I. Editionem Vaticanam de libris liturgicis gregorianis, prouti evulgata fűit Auctoritate Apostolica, cum suis notuiis traditionalibus et cum regulis Graduali Romano praefixis, satis superque continere quae ad rectam cantus liturgici executionem conferuní. II. Reproductiones ejusdem editionis typicae, quae praeseferunt signa superinducta, ritmica dicta, per abusum vocari editiones ritmicas, atque uti tales haud fuisse approbatas, sed tantum precario toleratas: hanc vero tolerantiam, attentis rerum adjunctis, amplius non admitti, nisi pro solis editionibus jam factis, Gradualis et Officii Defunctorum, ideoque nullatenus extendi sive ad editiones cum notuiis gregorianis sive ad transumpta cum eisdem notuiis Antiphonarii et aliorum quorumcumque librorum cantum liturgicum continentium, quae ad normám Motus Proprii die 25. Április 1904. et Decretorum hujus S. R. C., tum pro universali Ecclesia, tum pro singulis Dioecesibus vei Congregationibus adhuc instauranda sunt et evulganda. III. Rmis Ordinariis locorum ac Superioribus Ordinum seu Congregationum interim licere editiones precario a S. Sede toleratas permittere intra limites propriae jurisdictionis, quin tamen ipsi eas in locis sibi subjectis praecipere, atque usum editionis adprobatae inhibere valeant. — Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 25. Januarii 1911. Fr. S. Card. Martinelli, Praefectus. f Petrus La Fontaine, Episc. Charystien., Secretarius. Coloczae, die 2. Mártii 1911. De utili temporis spatio ad visitationem ecclesiae vei oratorii instituendam, pro indulgentiis lucrandis. — Die 26. Januarii 1911. SSmus Dnus noster D. Pius divina Providentia PP. X, in audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, ut dubiis, difficultatibus et controversiis occurratur, quae saepe exorta sunt, ac forsitan et deinceps oriri possent, circa temporis determinationem, quo ecclesiae vei oratorii visitatio institui valet, quum haec requiritur ad Indulgentias lucrandas alicui diei adnexas, benigne concessit, ut utile ad id tempus habeatur et sit, non modo a média ad mediam noctem constituti diei, verum etiam a meridie diei praecedentis. Hoc autem declaravit fore valiturum, tam pro Indulgentiis plenariis quam pro partialibus, semel in die aut toties quoties adquirendis, usque ad hunc diem concessis vei in posterum concedendis, quacumque demum sub loquutione tempus sive dies designetur. Sartis tectis manentibus de ceteio clausulis et conditionibus, in singulis quibuslibet concessionibus appositis. Contrariis quibuscumque, etiam specialissima et singulari mentione dignis, non obstantibus. — Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. Coloczae, die 2. Mártii 1911. Dilectis Filiis Catholicis in Anglia Commorantibus Pius PP. X. Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Gravi jamdiu scandalo, maximo animi moerore, vobis esse novimus sacerdotes Herbertum Ignatium Beale et Arthurum Guilelmum Howarth e clero Nottinghamensi qui, quae sua sunt non quae Jesu Christi quaerentes et aestu ambitionis abrepti, postquam penes acatholicos homines Episcopatus honore augeri non semel pertentaverint, eo temeritatis novissime progressi sunt ut, voti compotes facti, Episcopalem consecrationem se recepisse Nobis arroganter nunciarint. Nec eorum nuncii authenticum defuit testimonium; nam qui sacrilegii hujus íacinoris princeps auctor fűit, pseudo-episcopus quidam Arnoldus Harris Mathew, litteris tumoris plenis ad Nos datis, illud pláne confirmare veritus Nr. 1249. Sacerdotes nominatim excommunicati.