Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

— 12 — ut ajunt, impositionem jam adscriptis aut in posterum adscribendis, licere posthac pro ipsis, sive uno sive pluribus, scapula­ribus ex panno, unicum numisma ex metallo seu ad collum seu aliter, decenter tamen super propriam personam, deferre, quo servatis propriis cujusque eorum legibus, favores omnes spirituales (sabbatino, quod dicunt scapularis B. M. V. de Monté Car­melo privilegio non excepto) omnesque in­dulgentias singulis adnexas participare ac lucrari possint ac valeant; Hujus numismatis partém rectam, SSmi D. N. J. C. suum sacratissimum Cor os­tendentis, aversam, Bmae Virginis Mariae effigiem referre debere; Idem benedictum esse oportere tot distinctis benedictionibus quot sunt scapu­laria regulariter imposita, queis, pro lubitu petentium, suffici velit; Singulas has demum, benedictiones impertiri posse unico crucis signo, vei in ipso adscriptionis actu, statim post abso­lutam regularem scapularis impositionem, vei etiam serius, pro petentium opportuni­tate, non interest an servato vei non diver­sarum adscriptionum ordine, nec quanto post temporis ab ipsis, a quovis Sacerdote, etiam ab abscribente distincto, qui respe­ctiva scapularia benedicendi sive ordinaria sive delegata íacultate polleat, firmis cete­roquin primitivae facultatis limitibus, clausu­lis et conditionibus. Contrariis quibuscumque, etiam speci­alissima mentione dignis, non obstantibus. Dátum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 16. Decembris 1910. Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. Ad Decretum s. Congregationis s. Of­ficii de metallico numismate sacris scapu­laribus sufficiendo Declarationes. Circa numismata hucusque ad finem, de quo supra, benedicta, et circa facultatem ea benedicendi a SSmo Dno nostro, directe, vei per aliquod S. Sedis Officium, aut aliter quomodolibet jam concessam, Idem SSmus mentem Suam aperuit, et quae sequuntur adamussim servanda mandavit: 1. Numismata a facultatem habentibus rite jam benedicta, etiam in posterum sca­pularium loco gestari poterunt, eo modo et sub iis conditionibus, quibus constitit factam esse potestatem; 2. Sacerdotes omnes, saeculares vei regulares, etiam conspicua fulgentes digni­tate, ne amplius numismata sic benedicendi utantur facultate, quinquennio ab illa obtenta transacto. Poterunt interea, etiamsi scapularia respective benedicendi non polleant facultate, numismata ubilibet benedicere; ea tamen lege, ut sive quod ad statutas eorum attinet imagines, sive quod ceteras respicit condi : tiones, praescriptionibus in supra relato Decreto contentis omnino se conforment; 3. Qui porro subdelegandi praediti erant facultate, hac ipsa Decreti et Declara­tionum promulgatione, se illa noverint ex­cidisse; satis enim per idem Decretum jam spirituali fidelium emolumento provisum est. Dátum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 16. Decembris 1910. Aloisius Giambene, Substitutus pro Indulgentiis. Coloczae, die 21. Februári 1911. Pro coinplenda parochia Szabadka ad S. Rochum per translationem Desiderii Vojnich ad Szabadka ad S. Teresiam vacante con­cursus usque ad diem 15-am Április a. c, duraturus cum eo indicitur, ut illám juri patronatus Lib. Reg. Civitatis Szabadka ; obnoxiam consequi cupientes et examine concursuali probati recursum suum supra­dicto patronatui inscriptum Ordinariatui Archiepiscopali exhibeant. Coloczae, die 20. Februarii 1911. K erény községben leköszönés folytán meg­ürült róm. kath. férfitanítói állásra ezennel pályázat hirdettetik. Javadalmazása: 1) A politikai községtől 928 korona alapfizetés Nr. 1063. Szabadka ad S. Rochum Concursus pro parochia. 369. sz. isk. Kerény. Tanítói állásra pályázat.

Next

/
Thumbnails
Contents