Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911
Index
Nr. 6395. Allocutio SS. Dmni Pii PP. X. in consistorio die 27. Nfovembris 1911. habita. VENERABILES FRATRES. Gratum quidem est, quod satis longo post intervallo licet Nobis amplissimum Ordinem vestrum alloqui praesentem, cui sane omnia, quaecumque vei laeta vei tristia Nobis accidunt, scimus, ob singularem vestram Nobiscum coniunctionem, esse communia. Iam diu enim habuimus in animo vos convocare, ut coram de iis ageremus, quae Nos in gubernanda per medias tot difficultates Ecclesia Jesu Christi maximé sollicitant: sed nostis, Venerabiles Fratres, quae Nos causae rem in hunc diem differre compulerint. Quamquam opem Dei ad sustinendas vires, ad consulandos labores Ecclesiae militantis experimur assiduam: sed tamen non possumus, quin simul has tantas acerbitates temporum sentiamus. Annus enimvero, qui iam est in exitu, peculiarem in modum Nobis luctuosus fűit: id pláne omnes intelligunt. Equidem non in hoc immorabimur, quanto Nos maerore itemque filios, quotquot ubique sunt, Ecclesiae devotos affecerit clamosa illa commemoratio celebratioqe factorum, unde tam multa tamque gravia vulnera, quanta usque adhuc inusta sunt juribus Sedis Apostolicae, nemo ignorat esse profecta. Neque enim satis esse visum est eventus tales publicis commemorari sollemnibus: piacúit iniuriosam rerum memóriám iniuriis celebrari novis, importunas anno vertente declarationes odii in fidem catholicam saepius iterando: quod maxima cum offensione totius catholici nominis factum esse quis negaverit? Atqui summum bonorum decusque praecipuum dilectissimae Nobis Italiae hac Fide continetur, quae et mirifice eam ad omnes humanitatis artes excoluit, et sicut anteactis temporibus, ita in posterum pacem et prosperitatem ei parere sola potest. Ceterum, quando in hac sacerrima Urbe incredibilis quaedam impunitas hostibus Religionis datur, quid mirum si secta improba, qua nihil Deo christianaeque sapientiae est inimicius, coetus suos nefarios paene sub oculis Nostris égit? Si fidem Christi, si doctrinas Ecclesiae, si Romani Pontiflcis auctoritatem vulgo per diaria atque in triviis, vei ab ipsis etiam magistratibus, haberi ludibrio, contumeliisque onerari vidimus? At non intra romana moenia et in finibus Italiae improborum adversus Ecclesiam impetus restiterunt. Scitis, Venerabiles Fratres, regno Lusitaniae in Rempublicam converso, violentam illic tempestatem invidiae et calamitatem incidisse in rem catholicam ; nec ignoratis eam rerum conversionem factam esse ductu et auspiciis ejusdem illius sectae. quam diximus; ipsa enim hoc profiteri non dubitat; et factam quidem specie novandi formán rei publicae sed reapse ad facilius opprimendam Religionem Nos, ut Apostolicum officium postulabat, legem de Civitate et Ecclesiae dissociandis in luce orbis terrarum reiecimus et damnavimus, illud videlicet insigne improbitatis monumentum, quo id non dubie contenditur, divellere a complexu Ecclesiae Romanae Lusitaniam, in eaque sensim orane catholicae professionis delere vestigium. Itaque revocamus hic et confirmamus omnia quae per Encyclicas eas Litteras ad Episcopos universos datas ediximus: futurum vero speramus, ut Lusitana gens, cujus vetus et nobilis laus est deditissimam esse Ecclesiae, obsistat victrix conatis hoLITT. CIRC. 1911. 15