Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1911

Index

97 — VIII. Motu proprio de diebus festis. v^uod mille ephemerides non tantum publi­carunt, sed commentariis quoque prosecutae sunt, hoc Vobis haud ignotum esse potest. Gravissimi momenti dispositionem Bea­tissimi Patris intelligo, in qua festa quaedam abrogantur quaeve in Motu proprio ddto 11. Julii a. curr. publici juris facta est. Punctum IV. hujus dispositionis conti­net indulgentiam, vi cujus episcopis singu­larum nationum et regnorum íacultas con­ceditur recurrendi ad S. Sedem Apostolicam in illurn casum, si habita ratione specialium circumstantiarum aliquam a statutis in Motu proprio dispensationem vei immuta­tionem impetrare voluerint. Ut itaque vota et desideria cleri et fidelis populi, si quae habuerint, mihi authentice innotescant, praesentibus Vobis Venerabiles Fratres committo, ut in congregationibus autum­nalibus desuper consilia vestra conferatis, mihique in protocollo congregationis refe­ratis, ut in celebrando conventu episcopo­rum ipse votorum vestrorum interpretem agere queam. Jam vero in antecessum declaro, quidquid subin Suae Sanctitati deci­dere et statuere placuerit, id nos filiali cum reverentia acceptaturos et debita cum obedientia observaturos esse. Id solum adhuc vice hac adnoto, ut de effectu consultationum vestrarum mihi usque íinem Septembris a. curr. refératis. Quodsi vero in aliquo districtu clerus ob qualemcunque causam decursu mensis Sep­tembris fine asservandae congregationis autumnalis convenire non posset, DD. pa­rochi et parochiarum administratores men­tem suam cum D. V.-A.-Diacono districtuali scriptotenus communicent D. V.-A.-Diaconus LITT. CIRC. 1911. vero exaratam fundamento horum opinionem districtus aeque usque finem antefati mensis horsum submittat. His pro directione prae­missis sequitur jam ipsum Motu Proprio de diebus Festis. Supremi Disciplinae Ecclesiasticae cu­stodes et Moderatores Pontifices Romani, si quando christiani populi bonum id Ipsis suaderet, sacrorum Canonum sanctiones relaxare benigne consueverunt. Nos quidem Ipsi, quemadmodum iam aüa, ob mutatas temporum et civilis societatis conditiones, immutanda existimavinius, ita etiam in praesens ecclesiasticam legem de festis diebus ex praecepto servandis, ob peculiaria aetatis adiuncta, opportune temperandam censemus. Lata enim terrarum marisque spatia, mira nunc celeritate homines per­currunt, facilioremque per expeditiora itinera aditum ad eas nationes nanciscuntur, qui­bus minor est festivitatum de praecepto numerus. Aucta etiam cominercia, et citatae negotiorum tractationes videntur ex inter­posita frequentium festorum dierum mora aliquid pati. Succrescens denique in dies rerum ad vitám necessariarum pretium stimulos addit, ne saepius servilia opera ab illis intermittantur quibus est victus laboré comparandus. His de causis iteratae preces, praeser­tim postremis hisce temporibus, Sanctae Sedi adhibitae sunt, ut festivitatum de praecepto numerus minueretur. Haec omnia Nobis animo repetentibus, qui unam christiani populi salutem cordi habemus, opportunum maximé consilium visum est festos dies ex Ecclesiae mandato servandos imminuere. 8

Next

/
Thumbnails
Contents