Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 53 — IX. Nr. 2132. De quibusdam postuIantibus in religiosas familias non admittendis. E x audientia SStni, die 7. Septembris 1909. Ecclesia Christi, licet spirituali gaudio afficiatur, quum tídeles matúra deliberatione et recta intentione statum perfectionis in religiosis Familiis amplectuntur, qualitatis tamen quam numeri potius sollicita, ingressum in novitiatum et professionem votorum ita moderata est, ut eos tantum decreverit ad evangelica consilia in religiosis Domibus servanda esse admittendos, qui divinae vocationis argumenta praeberent. Ipsum quoque probationis tempus, quod votorum emissionem praecedit, ad hoc instituit, ut animi non solum religiosis imbuerentur virtutibus, sed etiam a Superioribus rite explorarentur. Debilitata tamen in regionibus non paucis vitae christianae disciplina, Apostolica Sedes ingressum in religiosas Familias, examen tyronum et experimentum vitae religiosae, paullatim, progessu temporis, severiori quadam ratione ordivanit, editis ad rem legibus, quae spem perseverantiae et prosperi exitus firmiorem redderent. Quum vero compertum sit, longe melius esse, ut aliqualiter claudantur januae ingredientibus, ne postea late reserentur exeuntibus, sanctissimus Dominus noster Pius Papa X. committere dignatus est huic sacrae Congregationi negotiis Religiosorum Sodalium praepositae, utseveriori hujusmodi Ecclesiae disciplinae insistens in admittendis alumnis ad novitiatum et vota, haec statueret, ab omnibus religiosis virorum Familiis, graviter onerata Superiorum conscientia, fideliter in posterum servanda, quae sequuntur: Nullimode, absque speciali venia Sedis Apostolicae, et sub poena nullitatis professionis, excipiantur, sive ad novitiatum sive ad emissionem votorum postulantes: LITT. CIRC. 1910. 1-o qui e collegiis etiam laicis ob inhonestos móres vei ob alia erimina expulsi fuerint; 2-o qui a seminariis et collegiis ecclesiasticis vei religiosis quacumque ratione dimissi fuerint; 3-o qui sive ut professi sive ut novitii, ab alio Ordine vei congregatione religiosa dimissi fuerint: vei, si professi, dispensationem votorum obtinuerint; 4-o qui jam admissi, sive ut professi sive ut novitii, in unam provinciám alicujus Ordinis vei congregatinis et ab ea dimissi, in eamdem vei in aliam ejusdem Ordinis vei congregationis provinciám recipi nitantur. Contrariis quibuscurnque, etiam speciali mentione dignis, non obstantibus. L. f S. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. D. L. Janssens, 0. S. B., Secretarius. Coloczae, die 7. Április 1910. Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. in audientia die 4. Januarii 1910, infraseripto Cardinali Praefecto benigne concessa, decemere dignatus est, ut dispositiones Decreti Sacrae Congregationis de Religiosis, d. d. 7. Septembris 1909, Be quibusdam postulantibus in Religiosas Familias non admittendis, ad mulierum quoque Religiosas Familias in posterum extendantur. Ideoque, absque speciali venia Sedis Apostolicae et sub poena nullitatis professionis, non excipiantur sive ad emissionem votorum, postulantes: 1-o quae, propria culpa, e collegiis etiam laicis, gravi de causa, expulsae fuerint; 2-o quae a scholis domesticis, in quibus puellae speciali cura in spem amplectendae vitae religiosae educantur, quacumque ratione dimissae fuerint; 9 Nr. 2133. Decretum „De quibusdam postu- • lantibus . . ." ad mulierum quoque Religiosas familias extenditur.