Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 44 — ausi fuerint, Ordinarius loci jubeat eos in propriam domum redire atque etiam tamquam Sedis Apostolicae Delegátus, Superiores moneat, ut illos corrigant et pro gravitate scandali puniant; quod si secus fecerint, quam primum ad Sanctam Sedem recurrat. II. — Quoad Ördines vei 3nstiluta ^eligiosa non jVIendicantium. 1. Religiosi sive Ordinum sive Congregationum juris Pontificii, qui privilegio quaeritandi eleemosynas neque vi propriarum Constitutionum a S. Sede approbatarum, neque vi Apostolicae concessionis gaudent, veniam Apostolicae Sedis impetrare debent, ut quaestuationes instituere valeant; praeterea licentiam per suos Superiores ab Ordinario loci obtinere tenentur, nisi forte S. Sedes in hoc expresse et specialiter juri Episcopi derogaverit, quod numquam praesumi potest, sed indubitatis documentis probari debet. 2. Religiosi vero qui sunt juris Dioecesani, opus colligendi eleemosynas nequaquam aggredi poterunt, nisi licentiam obtinuerint tum ab Ordinario loci in quo resident, tum etiam, si extra Dioecesim propriae residentiae abituri sint, ab Ordinario loci in quo stipem quaerere desiderant. 3. Ordinarii autem locorum, si opportunum visum fuerit, pro unaquaque Domo cujusque Religiosi suae Dioeceseos Instituti, sive juris Pontificii sive juris Dioecesani, e mendicato viventis, limites quaestuationis constituere possunt et respective servandos curare, praesertim ubi sunt Conventus Regularium nomine et re Mendicantium; nec hujusmodi Religiosis non Mendicantibusquaeritandi licentiam concedant, nisi sibi constet de vera Domus vei Pii Operis necessitate, cui alio modo occurri nequeat; et si necessitatibus provideri potest per quaestuationem in loco vei districtu, in quo Religiosi resident, aut intra Dioecesim, instituendam, ampliorem licentiam nequaquain concedant. 4. Ordinarius porro illius Dioeceseos, ad quam isti Religiosi aliarum Dioeceseon eleemosynas quaesituri accedant, collectas eis minimé permittat, nisi prius per se vei per suos ad hoc Delegatos, praeter litteras obedientiales proprii Superioris, facultatem, vei Apostolicae Sedis, si sunt juris Pontificii, vei proprii Ordinarii, si sunt juris dioecesani, recognoverit et hujus Decreti praescriptis conformem invenerit. 5. Insuper Ordinarius sedulo advertat, utrum qui pro Missionibus exteris subsidia quaerunt, praeter litteras commendatitias Vicarii vei Praefecti Apostolici respectivae Missionis et litteras obedientiales Moderatoris Generális proprii Instituti, habeant quoque facultatem a S. Congregatione de propaganda Fide in forma authentica recenter datam. 6. Licentiam colligendi eleemosynas Ordinarii concedant gratis et in scriptis, notatis semper (sive ad calcem litterarum obedientialium sive in documento separato) tum nominibus Religiosorum, qui ad colligendas eleemosynas designati sunt, tum nomine Ordinis vei Instituti ad quod pertinent, tum loco et tempore pro quibus licentia valitura sit. 7. Licentias loco et tempore generales Religiosis hujusmodi nequaquam concedent Ordinarii, sed potius invigilabunt, ne sive quaestuantes, sive praetextu quaestuationis, extra propriam domum maneant ultra mensem, si in propria Dioecesi, aut ultra duos menses si in aliena eleemosynas quaerant; neve iidem denuo mittantur, nisi postquam per unum, respective duos menses, in suo Conventu degerint, prout uno vei duobus mensibus foris manserant. 8. Ut Religiosi Ordinariorum facultate colligendi eleemosynas uti valeant, id per se, non per alios facere debent. 9. Ad haec et ipsi fideliter observent, quae supra pro Religiosis Ordinum Mendi-