Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

Cap. XV. pe operibus piis et socialibus. 142. Utrum hospitalia, orphanotrophia, brephotrophia aliaque similia caritatis in­stituta in dioecesi fundata sint: et an de­pendeant ab auctoritate ecclesiastica juxta S. Concilii Tridentini praescripta. Et nisi de­pendeant, referatur an in iis quae materna Ecclesiae protectione et directione subtracta sunt, catholici spirituali adsistentia frui sal­tein libere possint. 143. Utrum adsint in dioecesi opera illa quae socialia dicuntur quibus dum con­sulitur bono morali et religioso fidelium, prospicitur etiam eorum temporali utilitati vei necessitati, ut, asyli pro infantibus, pat­ronatus pro juvenibus utriusque sexus, cir­culi pro juventute catholica, aut pro studiis peragendis, consociationes operariorum, agri­colarum, mulierum in hunc vei alium pium finem vei mutuum subsidium, arcae num­mariae aliaque similia. 144. Utrum consociationes et opera haec socialia, et potissimum qui eis prae­sunt, debitam in omnibus Ordinario et Summo Pontifici reverentiam praestent, et in iis quae fidem, móres-et justitiae leges attingunt, S. Sedis directioni et moderationi omnino subsint. 145. Cura ne sit ut hisce consociatio­nibus et operibus praeficiantur qui non nomine tenus sed corde et opere catholici sint. Et an caveatur, quatenus opus sit, ut qui hisce consociationibus et operibus ad­scripti sunt, aut beneficia et subsidia ab iis nanciscuntur, avitiisrecedant, in fidei doctrina instituantur, et christianam vitám ducant. 146. Utrum caveatur ne in hisce ca­tholicis consociationibus connumerentur sec­tis secretis adscripti, increduli, impii vei re­ligioni adversi, qui consociationes ipsas vei earum opera a recto fidei et justitiae tra­mite deducere possint. Cap. XVI. pe editione et lectione librorum et diariorum. 147. Utrum in dioecesi edantur libri, ephemerides, illustrationes, diaria obscena vei impia, vei utcumque religioni noxia; a quibus, et quali curn diffusione et de­trimento. 148. Utrum libri et diaria impia vei obscena aliarum civitatum dioecesim ingre­diantur, ibique diffusa sint, et quaenam potissimum sint. 149. Utrum strenue a catholicis aga­tur et praesertim a parochis et a sacerdoti­bus, ut libri et diaria obscena vei impia a dioecesi removeantur, adhibita etiam, si fieri potest, civilis auctoritatis opera. An cleri et maximé confessariorum cura sit ut libri et diaria obscena vei impia a catholicis familiis arceantur, et a fidelibus non legantur. 150. Utrum libris et diariis noxiis alia opponantur religiosa et honesta: quot sint, quomodo diffusa et quo fructu. Dátum Romae, die 31. mensis Becem­bris anno 1909. C. Card. De Lai, S. C. Consistorialis Secretarius. S. Tecchi, Ad­sessor. Coloczae, die 28. Februarii 1910. DECRETUM Quo jure et qua ratione Religiosi Sodales sti­pis quaeritandae ministerium obire possint et valeant. De eleemosynis colligendis gravis quae­stio, quae jam anteactis saeculis non semel agitata fűit, hodie praesertim, ob peculiaria rerum ac temporum adjuncta, in praxi ma­jores ac frequentiores praesefert difficulta­tes. Quibus ut occurreret, S. Congregatio Episcoporum et Regularium, omnibus ma­ture perpensis, die 27. Mártii 1896. pro­mulgavit Decretum Singulari quidem, quo coliigendarum eleemosynarum ministerium opportunis pro hodierna humanae socie­tatis conditione communiebatur cautelis. Attamen mulierum dumtaxat respicebat so­dalitates. Quo autem et virorum Institutis Religiosis melius provideretur, eidem Sacrae Congregationi, in plenario consessu die 8. Nr. 1299. Religiosi So­dales stipis quaeritandae ministerium quo jure et qua ratione possint obire.

Next

/
Thumbnails
Contents