Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 189 esse dicenda est, qua eucharisticus panis queat a communi dignosci; quae rursus eadem est aetas, in qua puer usum rationis est assequutus. Nec rem aliter acceperunt praecipui Concilii Lateranensis interpretes et aequales illorum temporum. Ex história enim Ecclesiae constat, synodos plures et episcopalia decreta, jam inde a saeculo XII., paulo post Latera­nense Concilium, pueros annorum septem ad primam Communionem admisisse. Exstat praeterea summae auctoritatis testimonium, Doctor Aquinas, cujushaeclegimus: „Quando jam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere hujus Sacramenti (Eucharistiae), tunc potest eis hoc Sacramentum conferri." 1 Quod sic explanat Ledesma: „Dico ex omnium con­sensu, quod omnibus habentibus usum rati­onis danda est Eucharistia, quantumcum­que cito habeant illum usum rationis; esto quod adhuc confuse cognoscat ille puer quid faciat." 2 Eumdem locum his verbis explicat Vasquez: „Si puer semel ad hunc usum rationis pervenerit, statim ipso jure divino ita obligatur, ut Ecclesia non possit ipsum omnino liberare." 3 Eadem docuit S. Antoni­nus, scribens: „Sed cum est dolicapax (puer), cum scilicet potest peccare mortaliter, tum obligatur ad praeceptum de Confessione, et per consequens de Communione." 4 Tri­dentinum quoque Concilium ad hanc impel­lit conclusionem. Dum enim memorat Sess. XXI., c. 4.: „parvulos usu rationis caren­tes nulla obiigari necessitate ad sacramen­talem Eucharistiae communionem," unam hanc rei rationem assignat, quod peccare non possint: „Siquidem, inquit, adeptam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt." Ex quopatet hanc esse Concilii mentem, tunc pueros Communionis necessi­1 Summ. Theol., 3 part., q. 80, a. 9, ad 3. 2 In S. Thom., 3 p., n. 80, a. 9, dub. 6. 8 In 3 P., S. Thom., disp. 214, c. 4, n. 43. 4 P. III, tit. 14, c. 2, § 5. tate atque obligatione teneri, quum gratiam peccando possunt amittere. His consonant Concilii Romani verba, sub Benedicto XIII. celebrati ac docentis, obligationem Eucha­ristiae sumendae incipere „postquam pue­ruli ac puellae ad annum discretionis per­venerint, ad illám videlicet aetatem in qua sunt apti ad discernendum hunc sacramen­talem cibum, qui alius non est quám verum Jesu Christi corpus, a pane communi et profano, et sciunt accedere cum debita pie­tate ac religione." 1 Catechismus Romanus autem, „qua aetate, inquit, pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere potest quam páter et sacerdos, cui illi con­fiteantur peccata. Ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an hujus admirabilis Sacramenti cognitionem aliquam acceperint et gustum habeant." 8 Ex quibus omnibus colligitur aetatem discretionis ad Communionem eam esse, in qua puer panem eucharisticum a pane communi et corporali distinguere sciat ut ad altare possit devote accedere. Itaque non perfecta rerum Fidei cognitio requi­ritur, quum aliqua dumtaxat elementa sint satis, hoc est aliqua cognitio; neque plenus rationis UFUS, quum sufficiat usus quidam incipiens, hoc est aliqualis usus rationis. Quapropter Communionem ulte­rius dií'fere, ad eamque recipiendam ma­turiorem aetatem constituere, improban­dum omnino est, idque Apostolica Sedes damnavit pluries. Sic fel. rec. Pius Papa IX. litteris Cardinalis Antonelli ad episco­pos Galliae datis die XII. Mártii anno MDCCCLXVI invalescentem in quibusdam dioecesibus morém protrahendae prirnae Communionis ad maturiores eosque prae­fixos annos acriter improbavit. Sacra vero Congregatio Concilii, die XV. mensis Mártii an. MDCCCLI. Concilii Provinciális Rotho­1 Istruzione per quei clie débbono la prima volta ammettersi alia S. Comunione. Append. XXX, P. 11. 2 P. II, De Sacr. Euchar., n. 63.

Next

/
Thumbnails
Contents