Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
Nr. 5616. Declarationes circa Jusjurandum a motu proprio „Sacrorum Antistitum" praescriptum.*) Archidiaconum, Parochum Dusnokensem, A. R. D. Gábrielem Makay, Vice-Archidiaconum, Parochum Akasztóensem, A. R. D. Conradum Bechner, Parochum Apatinensem. Coloczae, die 28. Novembris 1910. Ad hanc sacram Congregationem proposita sunt quae sequuntur dubia circa Motum Proprium Sacrorum Antistitum, die 1. Septembris proxime lapsi editum, nimirum. I. utrum qui, in praesenti, plura obtinent officia vei beneficia, unura dumtaxat jusjurandum praestare possint, an tot juramenta emittere teneantur quot possident officia vei beneficia; II. coram quo ' Moderatores generales Ordinum aut congregationum religiosarum praestare debeant ejusmodi jusjurandum ; III. an Vicarius generális delegari possit ab Episcopo, generáli modo, ad jusjurandum excipiendum; IV. utrum juramenti formula, pluribus simul convenientibus, ab omnibus singillatim legenda sit, an vero sufficiat ut ab aliquo ex eis recitetur; V. an quotannis teneantur renovare jusjurandum vicarii parochiales, confessarii et sacri concionatores, quibus facultas singulis annis prorogatur; VI. utrum parochi, in locis a residentia Episcopi dissitis, teneantur emiltere juramentum coram Vicariis foraneis, an sufficiat ut ad Episcopum remittant jurisjurandi formulám ab ipsis subsignatam; VII. an novi beneficiarii debeant subscribere formulám tum professionis fidei tum jurisjurandi. SSmus Dominus Noster Pius PP. X. in audientia die 21. Octobris 1910. Emo Cardinali Secretario sacrae Congregationis Consistorialis concessa, mandavit ut respondeatur: *) Vide Lit. Circ. 1910. pag. 139. et pag. 152. ad I. sufficere unum jusjurandum, sed de eodem prius praestito fides exhibenda est ei, qui jus habét aliud exigendi juramentum; ad II. Moderatores generales, qui actu Ordini vei Congregationi vei Instituto praesunt, coram Patribus sui Definitorii, sive Assistentibus sive Consiliariis generalibus; Moderatores autem generales, qui in posterum eligentur, coram Praeside capituli generális; ad III. affirmative, postquam ipse in manibus Episcopi jusjurandum praestiterit; ad IV. sufficere ut, formula juramenti ab uno recitata, xa ceteris singulis, jurejurando emisso, formula ipsa subscribatur; ad V. negatíve; ad VI. pro hac príma vice sufficere ut memorati parochi subsignent juramenti forformulam juxta indultum diei 25. Septembris elapsi; in posterum vero parochos teneri ad juramentum praestandum coram eo a quo beneficii possessionem obtinebunt; ad VII. quoad professionem fidei, nihil innovandum ; quoad juramentum servandam dispositionem Motus Proprii Sacrorum Antistitum. Dátum Romae, ex aedibus sacrae Congregationis Consistorialis, die 25. Octobris 1910. — L. f S. C. Card. De Lai, Secretarius. Scipío Tecchi, Adsessor. Coloczae, die 28. Novembris 1910. Mandato Beatissi™ Pa.ris Pii P. P. X. in Motu Proprio ,,Sacrorum Antistitum" publicato obtemperantes et respectu habito declarationum S. Congr. Consistorialis decretum hoc concernentium sequentia hisce ordinamus: 1. Jusjurandum in decreto „Sacrorum Antistitum" praescriptum praemissa professione fidei universus clerus saecularis civitatis Colocensis, necnon P. Rector Collegii S. J. nuncupabit coram vicario capiNr. 5901. Jusjurandum juxta decretum „Sacrorum Antistitum" praestandum.