Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— löt) — quaerat Dei laudem et non suam. 1 At vero forma hodierna dicendi saepenumero, non modo longe abest ab illa evangelica perspi­cuitate ac simplicitate quae iisdern deberet esse propria, sed tota posita est in verbo­rum anfractibus atque abditis rebus, quae communem populi captum excedunt. Do­lenda sane res ac prophetae deflenda ver­bis: Parvuli pelierunt panem, et non erat qui frangeret eis.' l Sed illud etiam miserius, quod saepe his concionibus deest illa spe­cies religionis, afflatus ille christianae pieta­tis, illa denique vis divina ac Sancti Spiri­tus virtus interius loquentis et ad bonum pie permoventis animos: qua sane vi ac virtute sacris praeconibus semper essent usurpanda Apostoli verba: Sermo meus, et praedicatio mea, non in persuasibilibus huma­nae sapientiae verbis, sed in ostensione spiri­tus et virtutis* lidem contra freti persuasi­bilibus humanae sapientiae verbis, vix aut ne vix quidem animum ad divina eloquia intendunt et ad Scripturas Sanctas, quae sacrae praedicationi potiores uberioresque recludunt latices, uti diserte docebat nuper Sanctissimus Dominus Leo XIII. hisce ver­bis gravissimis: — „Haec propria et singu­laris Scripturarum virtus, a divino afílatu Spiritus Sancti profecta, ea est quae oratori sacro auctoritatem addit, apostolicam prae­bet dicendi libertatem, nervosam victricem­que tribuit eloquentiam. Quisquis enim di­vini verbi spiritum et robur eloquendo re­fert, ille non loquitur in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa.* Quamobrem ii dicendi sunt praepostere improvideque facere qui ita conciones de religione habent et prae­cepta divina enunciant, nihil ut fere affe­rant nisi humanae scientiae et prudentiae verba, suis magis argumentis quam divinis innixi. Istorum scilicet orationem, quantum­vis nitentem luminibus, languescere et fri­1 Loc. cit. - s Thren. IV. 4. - 3 I. Cor. II. 4. ­4 I. Thess. I. 5. gere necesse est, utpote quae igne careat sermonis Dei, eandemque longe abesse ab illa, qua divinus sermo pollet virtute: Vi­vus est enim sermo Dei, et efficax, et pene­trabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus. 1 Quamquam hoc etiam prudentioribus as­sentiendum est, inesse in sacris Litteris mire variam et uberem magnisque dignam rebus eloquentiam; id quod Augustinus pervidit diserteque arguit, 2 atque res ipsa confirmat praestantissimorum in oratoribus sacris, qui nomen suum assiduae Bibliorum consuetudini piaeque meditationi se prae­cipue debere, grati Deo, affirmarunt." 3 „En igitur eloquentiae sacrae fons fa­cile princeps, Biblia. Sed qui ad nova exempla componuntur praecones, dicendi copiam non e fonté hauriunt aquae vivae, sed abusu haud sane ferendo, se ad huma­nae sapientiae cisternas dissipatas convertunt, et seposita doctrina divinitus inspirata, vei Ecclesiae Patrum et Conciliorum, toti sunt in profanorum recentiorumque atque adeo viventium scriptorum nominibus sententiis­que proferendis: quae sane sententiae saepe interpretationibus ansam praebent, aut am­biguis aut valde periculosis. — „Alterum offensionis caput injiciunt qui ita de rebus religionis disserunt, quasi omnia caducae hujus vitae emolumentis commodisque rae­tiantur, futurae ac sempiternae paene obliti: qui fructus quidem a christiana religione illatos hominum societati praeclare perse­quuntur, officia vero ab iisdem servanda dissimulant; Christi Servatoris unam effe­runt caritatem; justitiam silent. Inde istius praedicationis exiguus fructus, qua audita profanus homo persuasionem secumfert, etiam non mutatis moribus se fore christia­num, dum dicat: Credo in Christum Jesum." 4 1 Hebr. IV. 12. - a De Doctr. christ. IV. 6, 7. ­3 Litt. encycl. De Studiis Script. Sacr., XVIII. Nov. MDCCCXCIII. - 1 Card. BAUSA, Archiep. Florentin., ad juniorem clerum, 1892.

Next

/
Thumbnails
Contents