Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910

Index

— 148 -­Ordinarii ac religiosarum familiarum Mode­ratores ne unquam sanctum hoc et salutare divini verbi ministerium iis credant qui nec pietate in Deum nec in Christum Filium ejus Dominum nostrum caritate ornentur ac redundent. Istae enim si in catholicae doctrinae praeconibus desiderentur animi dotes, quavis tandem ii polleant dicendi facultate, aliud nihil profecto praestabunt quam aes sonans, aut cmybalum tinniens neque unquam id ipsis suppetet a quo evangelicae praedicationis vis omnis ac vir­tus derivatur, studium videlicet divinae gló­riáé aeternaeque animorum salutis. Quae quidem oratoribus sacris apprime necessaria pietas, eluceat oportet etiam in externa vitae eorundem ratione: ne sermone cele­bratis praeceptis institutisque christianis dis­serentium móres refragentur: neve iidem opere destruant quod aedificant verbo. Ne quid praeterea profani pietas ejusmodi re­doleat: verum ea sit praedita gravitate, ut probet eos esse revera ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei." Secus enim, ut scite animadvertit Angelicus, si doctrina est bona et praedicator malus, ipse est occasio blasphemiae doctrinae Dei. 3 — At vero pie­tati ceterisque christianis virtutibus comes ne desit scientia: quum et per se pateat, et diuturna experientia comprobetur, nec sapi­ens, nec compositum, nec frugiferum di­cendi genus posse ab iis afferri, qui do­ctrina, praesertim sacra, non affluant, quique ingenita quadam freti celeritate verborum, suggestum temere adscendunt ac ferme imparati. Hi profecto aerem verberant, et inscii divina eloquia contemptui objiciunt ac derisioni; pláne digni quibus aptetur divina illa sententia: Quia tu scientiam repu listi, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. u i 2-o. „Igitur episcopi et religiosarum fami­liarum antistites divini verbi ministerium ne cui sacerdoti committant, nisi ante con­1 I. Cor. XIII. l.-M. Cor. IV. 1. - 8 Comm. in Matth. v. - 4 Os. IV. 6. stiterit, ipsum esse pietatis doctrinaeque copia rite instructum. Iidem sedulo advigi­lent ut ea tantum pertractanda sumantur, quae sacrae praedicationis sunt propria. Quae vero ejusmodi-sint Christus Dominus tunc aperuit quum ait: Praedicate evangé­lium ... 1 Docentes eos servare omnia quae­cumque mandavi vobis.' 1 Ad quae verba apte S. Thomas: Praedicatores debent illuminare in credendis, diriqere in operandis, vitanda manifestare, et modo comminando, modo ex­hortando, hominibus praedicare. 3 Et sacro­sanctum Concilium Tridentinum: Annunci­antes eis vitia, quae eos declinare, et virtutes quas sectari oportet, ut poenam aeternam eva­dere et caelestem glóriám consequi valeant. 4 Quae omnia fusiore calamo persequutus f. r. Pius IX. haec scripsit: Non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes, sanctis • simae religionis nostrae dogmata et praecepta, juxta catholicae Ecclesiae Patrum doctrinam, gravi ac splendido orationis genere, populo clare aperteque annuncient; peculiaria singu­lorum officia accurate explicent, omnesque a flagitiis deterreant, ad pietatem inflamment, quo fideles, Dei verbo salubritcr refecti, vitia omnia declinent, virtutes sectentur, atque ita aeternas poenas evadere et caelestem glóriám consequi valeantEx quibus omnibus per­spicuum fit, symbolum Apostolorum, divi­num decalogum, Ecclesiae praecepta, Sa­cramenta, virtutes ac vitia, sua cujusque conditionis officia, novissima hominis et cetera id genus aeterna vera, haec esse propria argumenta de quibus oporteat con­cionari." 3-o. „Sed rerum talium copiam et uber­rimain et gravissimam recentiores divini verbi ininistri haud raro nil pensi habent; uti obsoletum quid et inane negligunt ac paene abjiciunt. Hi nimirum quum probe compertum habeant recensita rerum rao­1 Marc. XVI. 15. - * Matth. XXVIII. 20. - 8 Loc. cit. - 1 Sess. V. cap. 2. De Reform. - 6 Litt. Enc. IX. Nov. MDCCCXLVI.

Next

/
Thumbnails
Contents