Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1910
Index
— 123 -XIX. Nr. 4633. Canonizationis B. Magdalenae Sophiae Barat reassumptio. S. CONGREGATIO RITUUM. I. Romana seu Párisién. Canonizationis beatae Magdalenae Sophiae Barat, virginis fundatricis Societatis Sororum a sacro Corde Jesu. In muliere forti quam Sacrae Litterae partite, definite distincteque describunt, prophetico spiritu adumbrata prospicitur novi foederis Ecclesia e sacratissimo Christi latere et corde producta, sanctis Patribus atque Doctoribus communiter praedicantibus: „Si mulier glória viri, Ecclesia glória Christi." Haec autem alma mater, mater simul et virgo, ex divina sui Sponsi virtute, cooperante Spiritus Sancti gratia, sicut vitis abundans in vinea electa aut ager bene cultus, innumeras quoque protulit ac profért in Christo filias, maternae fortitudinis et pulchritudinis copiose participes. Istae enim magistrae fldei et castitatis effectae, per novam quandoque prolem, per omnigena charitatis opera, potissimum per civilem religiosamque puellarum institutionem, christianam familiam amplificant atque illustrant. Ex his jure meritoque recensetur inctyta virgo Magdaléna Sophia Barat. In oppidulo Joigny, Senonensis dioecesis, die 13. Decembris an. 1779. ab honestis parentibus Jacobo et Maria Magdaléna Foufé orta, quum quatuordecim circiter annos ageret, cura Ludovici fratris, Parisios traducta, humanioribus litteris ac superioribus disciplinis illic instituta est. Doctrina et virtute jam ornata, adhuc adolescentula, divinae vocationi parens et conscientiae suae moderatoris R. P. Varin consilio acquiescens, se Deo totam cura aliquot sodalibus devovit, die 21. Novembris an. 1800. Subsequentibus annis Societatem Sororum a Sacro Corde Jesu fundavit, rexit ac propagavit. Ejus nomen una cura ipsa Societate per LITT. CIRC. 1910. diversas Orbis partes diffusum, sanctitatis, virtutum et prodigiorum fama inde ab obitu concelebratur. Inquisitionibus Ordinariis super eadem fama absolutis ac probatis, Commissio de Causa Beatificationis introducenda, a Summo Pontifice Leone XIII. fel. rec., an. 1879. signata fűit. Postremis hisce temporibus actione speciatim instaurata, tum super virtutibus in gradu heroico exercitis, tum super miraculis ejusdem Ven. Servae Dei intercessione patratis, quum haec omnia ita comprobata et sancita fuissent, ut ad ulteriora et ad solemnem Beatificationem procedi posset, per Litteras Apostolicas in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X. Beatorum coelitum honores Ven. Magdalenae Sophiae Barat, Fundatrici Societatis Sororum a Sacro Corde Jesu decreti et collati sunt; atque solemnia Beatificationis peracta in Patriarchali Basilica Vaticana die 24. Maji an. 1908. Hoc etiam piacet commemorare ex domibus et collegiis memoratae Societatis non tantum (Jrbis, sed etiam Europae, Americae aliarumque regionum illuc convenisse et religiosae solemnitati cum summa devotione ac jucunditate adstitisse. Interim per solemne triduum celebratum intra annum a Beatificatione, per annuum festum cum Officio et Missa concessum, per vitae synopsim, reliquias atque imagines large distributas gratiasque inde obtentas, magis invaluit Christifidelium pietas ac fiducia in novensilem Beatam, quam ipsi in suis necessitatibus ferventius invocare et colere coeperunt. Atque nova jam asseruntur, Beata Magdaléna suffragante, a Deo patrata prodigia, de quorum legitima inquisitione mox agendum est eo potissimum fine ut, servato juris ordine, ad solemnis Canonizationis fastigium procedi possit. Quapropter, instanté Rmo Dno Raphaele 26.