Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

92 Nr. 4518. Religiosis sae­cularizatis in­terdicuntur nonnulla offi­cia et domici­lium habi­tuale in qui­busdam locis. tarii in audientia diei 15. Augusti 1909. Emorum Patrum resolutionem approbavit et confirmavit. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Coloczae, die 10. Septembris 1909. Quum minoris esse soleat aediticationis, salvis extraordinariis nonnullis casibus, quod in officiis dioecesanis eminere conspician­tur, qui, vei in aliquo Ordine regulari vota solemnia professi, indultum saecularizatio­nis sive perpetuae sive ad tempus obtinue­rint, vei in Instituto aliquo religioso, emis­sis votis perpetuis, ab istis dispensati fue­rint; ne alii inde Religiosi induci possint, ut varios egrediendi claustra praetextus ex­quirant, quod nimis frequens accidere expe­rientia docet, sanctissimus Dominus noster Pius Papa decimus decernere dignatus est, ut omnibus deinceps rescriptis, quibus sae­cularizatio perpetua vei ad tempus, aut vo­torum perpetuorum relaxatio, prout supra, sacerdotibus et clericis in sacris ordinibus constitutis conceditur, adnexae intendantur, licet non expressae, sequentes clausulae, quarum dispensatio Sanctae Sedi reservatur: Vetitis, absque novo et speciali Sanctae Sedis indulto: 1) quolibet officio, et quoad eos qui ad beneficia babilitati sunt, quolibet bene­ficio in basilicis majoribus vei minoribus, et in ecclesiis cathedralibus; 2) quolibet magisterio et officio in se­minariis clericalibus majoribus et minoribus aliisque Institutis, in quibus clerici educan­tur, nec non in Universitatibus et Institu­tis, quae privilegio apostolico gaudent con­ferendi gradus academicos in re philoso­phica, theologica et canonica; 3) quocumque officio vei munere in Curiis episcopalibus; 4) officio Visitatoris et Moderatoris do­morum Religiosorum utriusque sexus, eti­amsi agatur de congregationibus mere dioe­cesanis ; 5) habituali domicilio in locis, ubi ex­stat conventus, vei domus religiosa Provin­ciáé, vei Missionis, cui sacerdos vei clericus saecularizatus, vei a votis perpetuis solu­tus, ut supra, adscriptus erat. Contrariis quibuscumque non obstan­tibus. Dátum Romae, eodern die 15. Junii 1909. Fr. I. C. Card. Vives, Praefectus. L. f S. D. Laurentius Janssens, 0. S. B. Se­cretarius. Coloczae, die 30. Augusti 1909. IS. Congregatio Emorum ac Rmorum S. R. E. Cardinalium a SSmo Domino nostro Pio PP. X. Sanctaque Sede Apostolica In­dici librorum pravae doctrinae, eorundem­que proscriptioni, expurgationi ac permis­sioni in universa christiana republica prae­positorum et delegatorum, habita in palatio apostolico vaticano die 5. Julii 1909. dam­navit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: Joseph Turmel, Histoire du dogme de la papauté; des origines á la fin du IV. siécle. Paris, Alphonse Picard et Fils, 1908. — Histoire du dogme du péché origi­nel. Macon, Protat Fréres, 1900. —- L'Eschatalogie á la fin du IV. siécle. Ibid., 1900. Guillaume Herzog, La sainte Vierge dans l'histoire. Paris, Emilé Nourry, 1908. Romolo Murri, Battaglie d'oggi. 4. vol. Roma, Societá I. C. di cultura, 1903—4. — Democrazia e cristianesimo; i prin­cipii comuni (Programma della Societá na­zionale di cultura). Roma, Societá nazio­nale di cultura, 1906. — La vita religiosa nel cristianesimo; discorsi. Ibid., 1907. — La filosofia nuova e l'enciclica contro il modernismo. Ibid., 1908. Nr. 4521. Libri pro­hibiti.

Next

/
Thumbnails
Contents