Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909

Index

— 73 — SSmo Sacra­mente expo­sito. Nr. 3036. Festum S. Paulini evehi­tur ad ritum dupplicem minorem. Nr. 3031. Varianda et addenda in Proprio San­ctorum Bre­viarii Romani. perspicuitatem aliquantulum reformati, au­thenticam solutionem reverenter expostula­vit, nimirum : utrum in functione quae co­ram sanctissimo Eucharistiae sacramento publice exposito peragitur, dum, ante hym­num Tantum ergo, cantantur alii hymni, vei antiphona Regina coeli tempore paschali, vei canticum Magnificat per anni decursum, sacerdos celebrans et ministri stare debeant aut manere genuflexi. Et sacra Rituum Congregatio, ad rela­tionem subscripti Secretarii, exquisita Com­missionis liturgicae sententia, re sedulo per­pensa rescribendum censuit: Affirmative ad prirnam partém, negatíve ad secundam. — Atque ita rescripsit, die 6. Novembris 1908. L. f S. S. Card. Cretoni, Praefectus. D. Panici, Arcbiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 15. Junii 1909. íSanctissimus D. N. Pius PP. X. ope Bre­vis ad 111. ac Rss. Episcopum Nolanum sub annulo Piscatoris die 18-a Septembris 1908. directi, festum S. Paulini Episcopi ad ritum duplicis minoris in universa Ecclesia elevare dignatus est. Verba dispositionis Apostolicae horsum spectantia sunt haec: „Peculiari devotionis sensu ducti, quo tantum Sanc­tum prosequimur et recolimus liturgici quo­que cultus decorem extendere atque ampli­ficare volentes apostolica Nostra auctoritate, tenore praesentium edicimus, ut festum ipsius sancti Episcopi, quod hucusque rítus simplicis fűit, evehatur in Ecclesia universa ad festum ritus duplicis, celebrandum sin­gulis in posteruin annis die vigesima se­cunda mensis Junii." — Quod pro statu notitiae et directionis publicatur. Coloczae, die 15. Junii 1909. íSacra Rituum Congregatio statuit haec varianda et addenda in Proprio Sanctorum Breviarii Romani, diebus 11. et 12. Februa­rii, juxta decretum Urbis et Orbis. Die 11. Februarii. Apparitionis B. M. V. Immaculatae. — Duplex május. Ponatur Officium uti eadem die in Appendice pro aliquibus locis huc usque, addendo ad calcem VI. Lectionis: „Tandem Pius decimus Pontifex Maximus, pro sua erga Deiparam pietate, ac plurimorum votis annuens Sacrorum Antistitum, idem festum ad Ecclesiam universam extendit" juxta decretum diei 13. Novembris 1907.; et in II. Vesperis post Ant. ad Magnificat Hodie gloriosa . . . gaudio exsultant (Alleluja), addatur: „Et fit Comm. sequ., et Feriae in Quadrag." Die 12. Februarii. SS. Septem Fundatorum Ord. Serv. B. M. V., Conf. — Dupl. Omnia de Communi Conf. non Pont., praeter seqq. In I. Vesperis. Quoties hae dicendae sint, sumantur Antiphonae et Capit. de Lau­dibus; Hymnus vero e II. Vesp. y. Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt. Semen eorum, et glória eorum non derelinquetur. Oratio. Domine Jesu Christe, qui ad recolendam memóriám . . . per extensum. Ad Matutinum. Invitatorium Regem Confessorum . . . Ps. Venite exsultemus. Hymnus. Bella dum late furerent, et urbes . . . (qui modo habetur ad Vesp.) per extensum. In I. Noct. Lect. de Scriptura occur­rente. In Quadrag. Laudemus viros gloriosos de Communi Conf. Pont. 2-o loco. In II. Nocturno, etc. In III. Noct. Homilia S. Hieronymi in Evang. Ecce nos reliquimus omnia de Com­muni Abbatum. In Quadragesima, IX. Lectio de Homilia Feriae. Laudes. Capitulum, I. Petr. 4. Caris­simi: Communicantes . . . per extensum (quo modo habetur ad Matutinum.)

Next

/
Thumbnails
Contents