Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
XXII. Nr. 3026. Dispensandi facultas ab impedimentis matrimonialibus in mortis periculo. Parmen. et Aliarum. De facultate dispensandi ab impedimentis matrimonialibus imminente mortis periculo. — Ante editum decretum Ne temere diei II. mensis augusti anno MDCCCCVII. De sponsalibus et matrimonio, satis jam fuerat eorum necessitati provisum, qui miserrime in concubinatu viventes iidemque in gravissimo mortis periculo constituti, impedimento aliquo matrimonium dirimente prohiberentur, quominus rite nuptias inirent. Nam per litteras S. Officii datas die XX. mensis februarii anno MDCCCLXXXV1II. et per sequutam declarationem die IX. mensis januarii anno MDCCCLXXXIX. facultas Ordinariis concedebatur, quae parochis etiam subdelegari habitualiter posset, dispensandi in iis adjunctis ab impedimentis quoque publicis matrimonium ecclesiastico jure dirimentibus, excepto sacro presbyteratus ordine et affinitatelineae rectae ex copula licita proveniente. Cum autem in art. VII. praefati decreti Ne temere sancitum fuerit, „imminente mortis periculo, ubi parochus vei loci Ordinarius vei sacerdos ab alterutro delegátus haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis, matrimonium contrahi valide et licité posse coram quolibet sacerdote et duobus testibus" ; Ordinarius Parmensis ac plerique aliorum locorum Ordinarii a S. Congregatione de disciplina Sacramentorum postularunt, ut, etiam hoc in casu, animarum saluti consuleretur, si forte dirimens aliquod impedimentum obstaret quominus matrimonium rite contraheretur. Re mature perpensa in Congregatione generáli diei VII. mensis maji anno MDCCCCIX. et relatis omnibus Ssmo D. N. Pio divina providentia Papae X. in audientia habita ab infrascripto ejusdem S. Congregationis a secretis die IX. mensis maji anno MDCCCCIX. Sanctitas Sua, benigne excipiens votum Emorum Patrum. declarare dignata est ac decernere, quemlibet sacerdotem, qui ad normám art. VII, decreti Ne temere, imminente mortis periculo, ubi parochus vei loci Ordinarius vei sacerdos ab alterutro delegátus haberi nequeat, coram duobus testibus matrimonio, adsistere valide ac licité potest, in iisdem rerum adjunctis dispensare quoque posse super impedimentis omnibus etiam publicis matrimonium jure ecclesiastico dirimentibus, exceptis sacro presbyteratus ordine et aí'finitate lineae rectae ex copula licita. Dátum Romae ex aedibus ejusdem S. Congregationis, die XVI. mensis maji anno MDCCCCIX. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, A secretis. Coloczae, die 8. Junii 1909. Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum sequens dubium propositum fűit: an, juxta tenorem formularum sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, in concessione dispensationum ab impedimentis matrimonialibus ex causis inhonestis intelligi debeat tacite concessa Ordinario etiam facultas declarandi legitimam prolem susceptam ante executionem dispensationis et celebrationem matrimonii. Eadem S. Congregatio, re mature perpensa, respondere censuit: Negatíve, sed requiri ut prolis legitimatio ab oratoribus petatur eaque in rescripto concedatur. Dátum Romae ex aedibus ejusdem S. Congr. die 29. Januarii 1909. L. f S. D. Card. Ferrata, Praefectus. Ph. Giustini, Secretarius. Coloczae, die 15. Junii 1909. » i Nr. 3030. Dispensationes matrimoniales et legitimatio prolium. LITT. CIRC. 1909. 11