Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
51 — X. Nr. 2187. Decretum „Provida" quoad matrimonia mixta pro Imperio Germanico editum ad regnum Hungáriáé quoque extenditur. Quum Sancta Sedes Apostolica constitutionem „Provida" quoad matrimonia mixta pro imperio Germanico die 18. Januarii 1906. editam. vi cujus matrimonia mixta, ibidern non servata forma Tridentina inita, pro validis declarantur. vigore Decreti die 27. Februarii 1909. lati, ad regnum Hungáriáé quoque extenderit: Episcopi hujus patriae sequentem communem Istructionem ad clerum suum direxerurtf, quam hisce pro statu notitiae per extensum publicans etiam in archidioecesi mea Colocensi pleno Vigore gaudere volo et stricte observari praecipio: „Nota sunt Vobis, Venerabiles Fratres, verba decreti, cujus initium „Ne temere", de sponsalibus et matrimonio editi, cap. XI. §. 2. his terminis expressa: „vigent (sc. statuta) quoque pro eisdem, de quibus supra catholicis, si cum acatholicis sive baptizatis sive non baptizatis etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vei disparitatis cultus sponsalia vei matrimonium contrahunt: nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum —".*) Item notum est Vobis (e Circularibus litteris eatenus editis**) Sacram Congregationem Concilii ista verba die 1. Febr. 1908. ita interpretatam esse, quod hac exceptione tantummodo Constitutio „Provida" (18. Jan. 1906.) pro Germania data, minimé autem alia quaecunque decreta impedimentum clandestinitatis respicientia comprehendantur. Sensu hujus declarationis instructio quae dicitur Lambruschiniana (30. Apr. a. 1841.), vi cujus in Hungaria matrimonia mixta ab observanda forma Tridentina re*) Vide Circ. Coloc. a. 1907. pag. 95. **) Circ. Coloc. a. 1908. pag. 72. ad IV. late ad validitatem matrimonii eximebantur: robore destituta est et matrimonia mixta, non servata forma Tridentina, seu absque forma per decretum „Ne temere" praescripta, inita, pro invalidisomnino haberi debuerunt. Ut difficultatibus haud levibus, quae exinde ortae imprimis convalidationi talis matrimonii obstabant, subveniatur, coetus Episcoporum Hungáriáé iis humillimis precibus adivit Sanctam Sedem Apostolicam, ut spectatis nostris adjunctis, illis Germaniae haud absimilibus, etiam ad Hungáriám extendere dignaretur vigorem Constitutionis „Provida" relate ad validitatem matrimoniorum mixtorum non servata forma Tridentina sive Piana initorum. Sacra Sedes attentis peculiaribus Hungáriáé circumstantiis benignas oblatis precibus aures praebere dignata est et inhaerens principio in ipso decreto „Ne temere" enunciato (XI. §. 2.) pro regno Hungáriáé partibusque eidem adnexis exceptionem statuere voluit. Per decretum enim die 27. Febr. a. c. a S. Congregatione de Sacramentis Nro. 833/08 editum, ad Hungáriám quoque extendit vim Constitutionis „Provida," pro Germania die 18. Januarii 1906. latae, servatis deciarationibus a S. Congr. Concilii die 1. Febr. et die 28. Mártii 1908.*) : desuper latis. Decretum ipsum sic sonat: „Sacra Congregatio De Sacramentis. Roma, 27. Februarii 1909. Num. protoc. 833/08. In Congregatione Generáli habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19. Fe; bruarii 1909. proposita fűit quaestio „Romana et aliarum — Dubiorum circa Decretum de Sponsalibus et Matrimonio" relate ad petitionem Antistitum Hungáriáé quoad matrimonia mixta. *) Circ. Coloc. a. 1908. pag. 91. LITT. CIRC.. 1909. 23