Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1909
Index
— 105 — XXIII Nr. 6322. Dispensatio in lege abstinentiae pro 1910. Dispensationes in lege abstinentiae a. 1906. nro 806. facultate a Sede Apostolica obtenta concensas ad annum sequentem 1910. quoque extendo. De qua re tideles congrue edocendi sunt. Coloczae, die 22. Decembris 1909. Nr. 6323. Subsidia et praemia pro elucubratis themat. theol. 1908. Voto commissionis eatenus deputatae conformiter pro elucubratis thematibus theologicis a. 1908. propositis subsidii respective praemii instar sequentibus sacerdotibus 200 et 100 coronas resolvo. Et quidem subsidium 200 coronarum: Michaeli Ketterer, Administratori Borsódensi, Georgio Bálint, Parocho Szilágyiensi, Colomanno Berecz, Administratori int. Mozsorensi. Praemium vero 100 coronarum: Petro Kuczka, Cooperatori Bajaensi, Antonio Beit, Cooperatori Hajósensi, Josepho Hauschka, Professori doctrinae Rel. in Újvidék, Laurentio Klein, Cooperatori Regőczeensi, Stephano Tóth, Cooperatori Jánoshalmaensi, Blasio Hirka, Catechetae Szabadkaensi. Subsidia et praemia haec in ofticio piarum fundatiorum erga apocham ibi exhibendam e fundatione Archiepiscopo-Nadasdiana solventur. Coloczae, die 22. Decembris 1909. Nr. 5572. De legatis ad pias causas episcopus certiorandus. Elpiscopus Bellovacensis litteris diei 21. Mártii 1909, inter alia, sequens dubium proposuit huic S. Congregationi dirimendum: utrum sacerdotes vei laici possint, inscio Ordinario, legata ad pias causas recipere eorumque administrationem gerere ac respectiva onera implere. Emmi Patres S. Congregationis Concilii, exquisito Consultoris voto reque sedulo perpensa, in plenis comitiis diei 7. Augusii 1909, respondendum censuerunt: Omnes, sivc sicerdotes sive lakos, quorum ficlei concredita sunt legata ad pias causas, teneri de hoc quamprimum certiorem reddere Episcopum. qui jus habét vigilandi super administrationem et consulendi securitati eorumdem legatorum. Facta vero, die 9. Augusti insequenti, de his omnibus relatione SSmmo, Sanctitas Sua resolutionem Emmorum Patrum adprobare dignata est. L. f S. Julius Grazioli, Subsecretarius. Coloczae, die 15. Novembris 1909. Y)ominica infra Octavam Xativit. B. M. V. Si hac Dominica occurrat testűm nobilius, eo anno festum SSmi Xominis Mariae celebretur die duodecima Septembris, tamquam in sede propria; sicubi vero die duodecima occurrat festum nobilius, festum SSmi Nominis Mariae transferatur in prímám diem liberam juxta Rubricas. URBI ET ORB1. Sanctissimus Dominus noster Pius Papa X, referente infrascripto Cardinali sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, suprascriptam Rubricam inserendam Missali Romano benigne approbare dignatus est. Die 14. Julii 1909. (L. f S.) Fr. S. Card. Martinelli, Praef. f B. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Coloczae, die 19. Decembris 1909. Nr. 6274. Rubrica addenda in Missali Romano. LITT. CIRC.. 1909. URBIS ET ORBIS. Sacerdos, stans ad valvas, dicit: Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, 23 Nr. 5930. Benedictio officináé librariae et machinae typographicae.