Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

— 168 — Verum, quum promulgandae legis ratio et modus a legislatoris voluntate pendeat, cui integrum est constitutas innovare ac mode­rari formás, aliasque pro temporum ac lo­corum opportunitate sufficere ; idcirco factum est, ut, vei anteactis terriporibus, non omnes Apostolicae Sedis leges ac Constitutiones, memorata forma, hoc est consuetis Urbis affixae locis promulgarentur. Recentius, sa­crarum praesertim Congregationum opera, quibus Romani Pontifices, ad leges jam latas declarandas aut ad novas constituen­das, utebantur, id fere in consuetudinem venit, ut Acta Sanctae Sedis ejusque de­creta, in Officio a secretis a quo edita essent legitima auctoritate vulgata, hoc ipso pro­mulgata haberentur. Publici sic juris effecta, dubitari quidem nequit, quin acta ipsa rata firmaque essent, tum quod plerumque mu­nita clausulis, contrariis quibusvis derogan­tibus, tum quod id genus promulgatio esset vei expresse vei tacite approbata a Ponti­fice Maximo. Huic tamen promulgandi ra­tioni etsi plena vis esset, solemnitas illa deerat, quam par est supremae auctoritatis actis accedere. Ea de causa complures Epi­scopi, non modo a Nobis, sed a Nostris etiam Decessoribus, quum saepe alias, tum novissime in postulatis circa Jus canonicum in codicem redigendum, flagitarunt, ut a suprema Ecclesiae auctoritate Commenta­rium proponeretur, in quo novae promul­garentur ecclesiasticae leges, et Apostolicae Sedis acta vulgarentur. Re igitur mature perpensa, adhibitis­que in consilium aliquot S. R. E. Cardina­libus, Antistitum, quos diximus, excipienda vota rati, auctoritate Nostra Apostolica, ha­rum Litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno MDCCCCIX, Commentarium officiale de Apostolicae Sedis actis edatur Vaticanis typis. Volumus autem Constitu­tiones pontificias, leges, decreta, aliaque tum Romanorum Pontificum tum sacrarum Congregationum et Officiorum scita, in eo Commentario de mandato Praelati a secre­tis, aut majoris administri ejus Congrega­tionis vei Officii, a quo illa dimanent, in­serta et in vulgus edita, hac una, eaque unica, ratione legitime promulgata haberi, quoties promulgatione sit opus, nec aliter fuerit -a Sancta Sede provisum. Volumus praeterea in idem Commentarium cetera Sanctae Sedis acta referri, quae ad commu­nem cognitionem videantur utilia, quantum certe ipsorum natura sinat; eique rei perfi­ciendae sacrarum Congregationum, Tribu­nalium et aliorum Officiorum moderatores opportune consulere. Haec edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Litteras Nostras firmas, va­lidas et efficaces semper esse ac fore, suos­que plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, contrariis quibusvis non obstantibus. Dátum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongen­tesimo octavo, Ili. Kalendas Octobres, Pon­tificatus Nostri sexto. A. Card. Di Pietro Datarius. R. Card. Merry Del Val a Secre­tis Status. Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco f Plumbi. Reg. in Se­cret. Brevium. V. Gugnonius. Coloczae, die 10. Novembris 1908. Julius m. p. archiepiscopus.

Next

/
Thumbnails
Contents