Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1908

Index

Can. 28. Spatia temporum superioribus canoni­bus constituta prorogari possunt a judice ad instantiam unius partis, altéra prius audita, vei etiam coarctari, si ipse judex necessarium duxerit, consentientibus tamen partibus. Can. 29. § 1. Defensionis scriptura excedere non debet viginti paginas formae typographicae ordinariae folii romani. Responsiones decem paginas. § 2. Si ob gravitatem, difficultatem, aut grandé volumen documentorum parti vei patrono necesse sit hos limites exce­dere, a Ponente supplici libello id ipsi im­petrabunt. Ponens autem decreto suo statuet numerum ulteriorem paginarum quem con­cedit, quemque praetergredi nefas est. § 3. Exemplar tum defensionis tum responsionis antequam edatur exhibendum est Ponenti vei ejus studii adjutori, ut im­primendi atque evulgandi facultas impe­tretur. § 4. Nulla scriptura Sacrae Rotae de­stinata typis edi potest, nisi in typographia a Collegio Sacrae Rotae approbata. Can. 30. Quae dicuntur informationes orales ad judicem, in Sacra Rota prohibentur: admit­titur tamen moderata disputatio ad elucida­tionem dubiorum coram turno pro tribunali sedente, si alterutra vei utraque pars eam postulet,- aut tribunal statuat ut eadem ha­beatur. In ea vero hae regulae serventur: 1-o. Disputatio fiat die et hora a tri­bunali opportune assignanda tempore inter­medio inter exhibitionem responsionis et assignatam judicio diem. 2-o. Partes regulariter non admittuntur ut per se ipsae causam suam dicant coram judicibus; sed ad id deputare debent uríum ex advocatis, quem sibi ad adsistendum, aut qua patronum vei procuratorem adsci­verint. In potestate tamen tribunalis esteas rationabili de causa admittere, aut advocare et jubere ut intersint. 3-o. Biduo ante disputationem partes exhibere debent Adjutori Ponentis quaestio­nis capita cum altéra parte discutienda paucis verbis, una vei altéra periodo, con­tenta. Eaque Adjutor partibus hinc inde communicabit, una simul cum quaesitis a túrni Auditoribus praeparatis, si quae ipsi habeant, super quibus partes rogare velint. 4-o. Disputatio non assumet oratoriam formám; sed sub Ponentis ductu ac mode­ratione circumscripta erit limitibus illustran­dorum dubiorum. 5-o. Adsistet unus ex notariis tribuna­lis ad hoc ut, si aliqua pars postulet et tribunal consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, adnotationem ad tramitem juris ex continenti assumere. 6-o. Qui in disputatione injurias pro­ferat, aut reverentiam et obedientiam tribu­nali debitam non servet, jus ad ulterius loquendum amittit, et si agatur de procu­ratore vei advocato, puniri pro casus gra­vitate potest etiam suspensione aut priva­tione officii. Can. 31. § 1. Assignata judicio die Auditores in consilium ad secretam causae discussio­nem convenire debent. § 2. Unusquisque scripto afférét con­clusiones suas seu votum cum brevibus probationibus tam in facto quam in jure. Attamen in discussione fas semper est Auditoribus a conclusionibus suis recedere, si justum et necessarium ducant. Conclu­siones autem suas singuli Auditores in actis causae deponere tenentur ad rei me­móriám : secretae tamen ibi servabuntur. § 3. Ea demum sit sententia in qua firmiter conveniant duo saltem ex Audito­ribus, aut pars absolute major praesentium,

Next

/
Thumbnails
Contents